Reverendissimo in Christo Patri, domino ⌊Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi⌋, domino et amico observantissimo
Reverendissime Domine, amice et frater carissime ac honorande.
Qui ex ⌊Monte Regio⌋ facessere conantur negotium Reverendissimae Dominationis Vestrae, ii sua quoque iusta sive acta aut documenta quaedam huc miserunt, quae impeditus cum aliis multis negotiis, tum Prussiacis actionibus nondum legere potui. Sed nihilominus habebitur amicitiae nostrae et dignitatis Reverendissimae Dominationis Vestrae ratio, neque quicquam contra decorum impetrabunt. Itidem ut ⌊Vosczlova(!)⌋ quoque, cuius nomine frustra litis petitur instauratio. Sed cum de iis, tum de aliis rebus per dominum ⌊Holstein⌋ Reverendissimae Dominationi Vestrae respondebo. Qui etsi victus ab adversario in causa sua, quod neque dilatio impetrari a sacra ⌊maiestate regia⌋ potuit, neque contra ius Culmense decernere licuit. A concordia vero prorsus ⌊Hofman⌋ abhorrebat, tamen aliis in rebus meum in se favorem vel potius erga Reverendissimam Dominationem Vestram studium non requiret.
Quam diu feliciterque valere ex animo cupio.
Datae ⌊Vilnae⌋, decima die mensis Augusti anno Domini M-o D-o XLI-o.
Vestrae Reverendissimae Dominationis servitor ⌊Samuel episcopus Chelmensis, nominatus Plocensis et vic[e]cancellarius⌋