Reverendissime in Christo Pater et D[omine], ... observande.
Salutem et fraternorum o[bsequiorum meorum commendationem].
Causam ... , quam cum complicibus suis iure agit contra [subditos] serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ ⌊Lucam Helm⌋ et ⌊Sebaldum ⌊⌋⌋ [ci]ves Elbingenses contra item quosdam mihi subiectos ..., ut novissime ex ⌊Braunsberg⌋ ⌊⌋ ⌊consulatui⌋ ... civitatis meae ⌊Ressel⌋, inter partes tractandam ... cum illarum consensu concordiam certam componerent, aut si qu... iuridice a partibus postularetur, pro officio suo ....
Quo cum feria secunda post divi Ioannis Baptistae festum[2], p[rout] a me institutum fuerat, convenissent ⌊[s]ubditi regii,
cives Elbing[enses]⌋, [qui] fide digna testimonia protulerunt ad heredita[tem], [de q]ua lis habetur, ad ⌊Reslenses⌋ relictam a sacerdote ⌊Georgio Langerbein⌋ proximiores se in gradu sanguinis esse exigentes a ⌊Bartolomeo Vogt⌋ et complicibus eius, ut [co]ram ⌊consulatu⌋ ...li et ⌊iudicio⌋ sua etiam producerent iura, quibus se ad eam hereditatem potiores arbitrantur, unde planum fieret, quis eorum ad eam hereditatem iustiorem haberet accessum.
Quod ⌊Bartolomeus⌋ cum suis facturum se prorsus negavit, sed sine quibusvis rationibus hereditatem sibi illam contra tenorem sententiae meae dari integram postulavit, in qua quidem sententia mea liquido expressum est, ut is, qui [p]er contendentes in gradu sanguinis sit proximior hocque probatis testificationibus docuerit, prae reliquis remotioribus ad eam hereditatem admitti debeat.
Quocirca cum ⌊subditi regii Elbingenses⌋ cum testimoniis suis ius suum, quod ad eam hereditatem habent, clare demonstrassent, parte adversa nihil praeter amarulenta verba pro sui iuris declaratione proferente, requisiverunt a ⌊consulatu⌋ et ⌊iudicio⌋, ut de iis, quae iam ⌊Bartolomeus⌋ cum suis ex ea hereditate contra omnem aequitatem percepisset, cum propinquitatem suam, ut iuris est, non probasset, arrestaretur et eis de perceptis satisfaceret. Hocque ad eum modum iuridice a ⌊consulatu⌋ et ⌊iudicio⌋ factum es[t] arrestatusque fuit ⌊Bartolomeus⌋ cum suis, ut e[rat] integro die, quo ⌊capitaneus meus Reslensis⌋ applicare debu[it] [a]tque applicuit ... [c]ausae amissione civitatem non egrederentur, quo parti conquerenti sati[sfactum sit].
Eo die nondum peracto ⌊Bartolomeus⌋ praeconsulem S... [acc]cessit et protestatus est se servasse a me const[itutum] comparitionis terminum, de arresto vero nullam fecit [men]tionem et sic clandestine pedes civitatem egress[us] ..., postea currus subsecutus est, se ex arresto, s[ub amis]sione causae facto, subduxit. [Ea] omnia, ut acta sunt ⌊consulatus Reslensis⌋ parti peten[ti] s... scripta dedit.
Ex hac actione ... ⌊Bartolomeum⌋ cum suis ad hereditatem ... ... clareque comproba{r}verunt nullam habere iuris propinquitatem, quam ... litteris et testibus firmarunt ... ...[prae]terea ⌊Bartolomeum⌋ cum suis a causa ... decidisse , quod ex ar[resto] ... sub causae amissione facto profugerit illamque peni[tus] [d]eseruerit.
Proinde impense oro, si iterum quer[e]lis suis iniquis ⌊impostor ille⌋ non abs re ex ⌊Elbingo⌋ proscriptus et in ⌊Monte Regio⌋ ex ⌊consulatu⌋ eiectus serenissimam ⌊maiestatem regiam⌋ molestare destinaverit, ut, quomodo res acta sit, Dominatio Vestra Reverendissima referat inquietique hominis improbitatem compescat et, quemadmodum meruit, absolvat.
Quod vero impudens nugator ⌊Bartolomeus⌋ se dicit a sententia mea appellasse, hoc per illum factum non est, quandoquidem alius quispiam ex
illius complicibus aderat. Cum sententia mea promulgaretur et is quidem ad ⌊dominos consiliarios harum terrarum⌋ appellavit, quibus ego vigore regalium meorum et ex vi pactorum praedecessoribus meis concessorum cum libera mea iurisdictione
submissus non sum, verum intra decursum unius anni iuxta constitutionum nostrarum continentiam appellationem non est prosecutus, et sic iterum causa haec cassa et deserta mansit.
Ceterum serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ in ea appellation[e] ne verbo quidem meminit. Quae si etiam ad ⌊eius maiestatem⌋ extensa fuisset supra annum sine prosecutione iampridem expirasset, fact[a] enim fuit XXVI Ianuarii anni MDXL. Hinc es[t], quod Marsia ille potius, quam ⌊Bartolomeus⌋ cum suis adhae[ren]tibus nihil in hac causa legitime agere aut praetendere possit, a qua iam toties decidit, etsi senten[tia] mea sub incudem revocari deberet, in qua express[um] est, quod proximior in sanguinis gradu ad hereditat[em] relictam admitti debeat, cum id omnia iura praecip[ue] retractari a iurisperitis nequaquam possit.
Est porro aliud, quod me contra ⌊hunc amarulentum rabulam⌋ tueb[a]tur, deduci idipsum in notitiam serenissimae ⌊maiestatis regiae⌋ peto. ⌊Sace[r]dos ille⌋ , cum percepiss[et] post ⌊sororis⌋ suae mortem apud ⌊Reslenses meos⌋, ub[i] et ille natus erat, quicquid in pecuniis auro et arg[en]to relictum fuit, profugit ad ⌊Montem Regium⌋ fact[usque] apostata, intestatus e vivis cessit. Unde ... dominus ⌊dux vicinus meus⌋, ut ferunt, supra quadringen[tas] marcas nostrates accepit, ⌊Bartolomeo⌋ non audente [re]luctari. De fundis autem et censibus, quos
⌊sacerd[os]⌋ ille apostata et intestatus in civitate mea ⌊Res[sel]⌋ reliquit, iam se audet intromittere non docens, u[t] ⌊subditi regii Elbingenses⌋ fecerunt, propinquitat[em] se ad eam hereditatem habere putat. Cumque in eo sententiam meam contemnat, rogo Dominationem Vestram Reverendissimam a serenissima ⌊maiestat[e] [reg]ia⌋ obtinere velit, ut mihi iure meo, quod ab apostat[a] [et in]testato ⌊sacerdote⌋ ad me devolutum est, uti licea[t] ... ad illustrissimum dominum ⌊ducem⌋ litteras scribi committat, quarum vigore omne id, quod ⌊Bar[tolomeus]⌋ ... illis ad me iure pertine[ntibus] ... ab eo et ab eius complicibus possim, ... usurpavit, ne quid offensionis f... relinquo. Cumque in eo nihil, quod con... contra iurium nostrorum ecclesiasticorum sit consuetudin[em, iterum] atque iterum oro, mihi adesse et patrocinari [apud serenissimam] ⌊maiestatem regiam⌋ velit, ut hoc, quod legitime post[ulo, mihi] concedatur. Qua in re ecclesiasticae nostrae liber[tati com]modabit et mihi plurimum gratificabitur Dominatio Vestra Reverendissima.
[Cui] omnia faustissima , utque hanc longam scriptionem p... se necessaria instructione boni consulat, precor [ex] animo.