Letter #2425
Ioannes LANGHANNIUS to Ioannes DANTISCUSHeilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-05-11
received Marienburg (Malbork), 1541-05-14 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
AAWO, AB, D. 6, f. [1] missed in numbering after f. 48
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino suo gratiosissimo, semper colendo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime.
Post devotam servitiorum meorum exhibitionem.
Cum hodie sub prandium Crac(oviensis)(?) cliens Paternitatis Vestrae Reverendissimae ex aula Vestrae Paternitatis huc rediret onustos currus(?) secum trahens, periucunda nobis laetaque nuntiavit, siquidem iucundiora non potuit. Dixit salutem et paternam benevolentiam pietatemque erga nos, dixit Reverendissimam Paternitatem Vestram in omni actione atque reipublicae administratione florere, praeterea totam coronam famulitii sub tanto domino suaviter vivere et hic quidem legationis suae tenor fuit. Unde incredibili laetitia affecti rogabamus Deum caeli, ut eam felicitatem utrisque sineret esse et perpetuam et communem.
Non potui autem committere, quin de rebus nostris, quo in statu sint, quid actum, quid constitutum sit, scribam.
Catarina, Glawbiczii fidelissima uxor, Vestrae Paternitatis Reverendissimae carissima soror, ex doloribus partus laborabat adhuc, accersivit hinc sorores ambas, quae consolatione muliebri aegram magis quam pharmacis curabant, convaluit paulo post. Spes bona omnes tenet, nisi ea, quae solent istiusmodi mulieribus, recurrant. Ceteri omnes gratia Dei recte valemus, sed non omnes, unum enim desideramus Stobeum. Hic post profectionem Vestrae Paternitatis Reverendissimae per quadriduum mensae socius factus, deinde tribus diebus sequentibus neque prandio, neque convivio sese reddidit. Cuius absentia cum nobis omnibus suspecta redderetur, nihil enim obsonii a coco acceperat neque a ianitoribus visus fuerat, neque fortiter pulsantibus quisquam aperiebat, coepimus de effringendis seris et ianuis capere consilium. Quibus patefactis dominus Thomas cum burgrabio ingressus, bonum Andream exanimem humi invenere iacentem.
Id cum mihi a burgrabio narraretur, fabulosum putabam, porro, ubi serio pergebat, fidem fecit, accurrunt cum plures, accurrebam et ego tam tristi spectaculo steteruntque comae, vox faucibus haesit. Ibi video cadaver, hominem iam non vidi. Positio corporis monstrabat eum non potionibus (nihil enim biberat), sed acerbis doloribus gravatum ex e lectulo cecidisse in terram, ibi diu lucta fractus (quod frusta a cruribus avulsa, quae scamno et lectuli pedibus cruenta adhaeserant, docere poterant). Cum nemo esset, qui iacentem erigeret, spiritum reddidit. Ego puto eum casu eo faciem sanguine foedasse in terra et, quoniam urinam reddere corpore fractus iliis scrotum ms. scorrum(!) ⌈scrotumscrotum ms. scorrum(!) ⌉ intrantibus non poterat, obstruxerant enim meatus, vesica AAWO, AB, D. 6, f. 48v rupta, tumidis genitaliis, distento inflatoque corpore exspiravit II Mai on the margin⌈II MaiII Mai on the margin⌉.
Mirum, quod mihi aegritudinem sui corporis non detexerit, qui fueram illi multa familiaritate coniunctissimus. Sed interim totum ego Deo Iesu meo commendo, sine cuius voluntate ne folium quidem ab arbore cecidit umquam. Iusta illi honorifica persolvimus omnes. Cadaver, in ecclesia cathed ms. parrochali reg. parochiali⌈parrochalims. parrochali reg. parochiali⌉ Helsperg tumulatum, in Christi pace requiescit sed, iudicii donec venerit illa dies. Sed in re lugubri non oportuit me tam esse verbosum. Cetera recte curantur.
Burgrabius hortum alta saepe cingit. Cementarii fabri murum testudine aequant. Cloaca sub coquina brevi brevi restaurabitur. Si quid praeterea occurrerit, quod sollicitudinem nostram requirat, ne hanc quidem sumus neglecturi, in nullo magis sollicitiores, quam ut Deum oremus, ut Paternitatem Vestram Reverendissimam nobis in multos annos reddat incolumem. Quare optamus Paternitatem Vestram Reverendissimam semper bene valere.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Helsperg, XI Mai XLI.
Eiusdem Reverendissimae Paternitati Vestrae humilis capellanus et fidelis oeconomus Ioannes Lang(hannius) scripsit.
Postscript:
Haec omnium voluntate scripsi, ut uno ore omnes loqui videamur.