Letter #2414
Georg WITZEL (VICELIUS) to Ioannes DANTISCUSFulda, 1541-04-18
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1541-09-23 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dantisco, episcopo Varmiensi et consiliario regio etc., domino et maecenati suo semper colendissimo
Heilsbergae
Salutem plurimam, Reverendissime in Christo Pater et clarissime Magnas.
Annus ferme est, quod Tuae Celsitudinis litteras exspecto, nec litteras tantum. Quae immodica dilatio, nolim enim dicere mei oblivio, fecit, ut ne quid humanum Tuae Celsitudini accidisset, subveritus sim. Miro enim fato hisce tristibus annis e vita sustolluntur antistites. Quo circumspectius vivendum esse arbitror. Mathias e Tuae Celsitudinis famulitio Pragae vitam clauserat, dum illum ego rediturum in marchiam cotidianus praestolarer. Paulo post relicto Berlino Orientalis Franciae metropolim Vuirceburgum adii, nec id mea sponte, verum reflante illic quoque vento, praeter voluntatem delatus sum in Buchoniam, ubi nimirum Fuldensi, hoc est vetustissima simul et preciosissima bibliotheca Sancti Bonifacii non sine voluptate fruor.
E Berlino non discessissem, ni usque adeo in invaluisset Luterana pestis, cui publicitum obviam ire per vaesaniam populi non licuit. Discessi vero illuc et honoratus et deductus a principe Brandeburgensi, posteaquam in ea civitate tot adversa per patientiam superavissem. Iam quod Vuirciburgi commorandi copia non dabatur, in culpa fuit maliciosorum quorundam Sophistarum invidia, qua isti statim effecerunt, ut praesul, a quo fueram allectus, locum mihi negaret. Quos meos casus, quae exilia, malim iudici Christo committere, quam in praesentia describere. Hic interea, dum in comitiis imperialibus de religionis negotio denuo dispicitur, demoror hospes a publicis videlicet tam sacrarum quam prophanarum administrationibus alienus. Reverendissimus Moguntiae episcopus ad aliquam fortasse functionem evocabit a comitiis passim opus erat Chistiano populo ecclesiastis et gymasiarchis idoneis conquiri non possunt. Tanta est utilium hominum inopia. Interim multum deperit Christianismo. Mali huius maximi culpa nos vacamus, qui nihil non eramus facturi, si iuberemur. Alioqui sciscitantibus de intempestivi otii ratione respondere soleo: Nemo nos conduxit. Attamen non ocior privatus, nisi ociari est, lucubrare. Immo fit prope modum, ut dum nulli civitati privatim servio, omnibus simul seruiam. Porro de comitiis, quid futurum diuinem, nihil attinet dicere. Cum alia plurima, tum infandus Luteri furor, quem ex abundanti nuper in Forciminalibus suis ostendit neque concordiam ecclesiae neque pacem Germaniae promittunt. Est immane dictu, quam saeviat, quam fremat nunc, si umquam alias, in contrarium Satan. Heu, quos ego agones frustra Hagenoae, quos frustra Vormatiae atque hoc ipsum gemituosis precibus et vigilantissimis exhortationibus. Dura sectae cervix et frons meretricea nihil sanum. Nec est, quod polliceri nobis multa ossimus de nostrae partis antesignanis, qui scilicet assuetis qualibuscumque se cessuros fortiter negant. Utinam saltem vel mediocre iudicium admitteret ira dissidentium. Suam quisque partem defendere. Ratisbonam venit idque non ratione, sed appetitu, quamquam audio, nisi vanum est rixosos theolo{n}gos illinc dimissos esse, negotio in principes ipsos transmoto. Poterat caesar exoptatissimae pacis gratia nonnihil largiri Germanorum ardoribus, nisi praecessisset atrox illud edictum in Brabantia. Catholicis communem persecutionem auguror, si ecclesiae lite non composita, domum properabit Carolus Magnus. Video, quo feratur impetu suo Lutrae rabies. Non vivit nec vixit umquam isto portento facundior rabula. Ad convitiandum atque vituperandum natus est. Virga Dei sane sit, sed quales extiterunt id genus multae. Commeruerant publici mores longe deteriora, at propterea non toleranda erat haeresis, cuius erroris efficacia totus imperii status colliditur.
Bene valeat Tua Celsitudo, laudatissime Praesul, de quo vere dixero: O, decus atque aevi gloria magna tui. Tuam precor Celsitudinem, me sibi habeat commendatissimum.
Fuldae, 18 Aprilis, Anno 1541.
Tuae Reverendissimae Celsitudini deditissimus Georgius Vuicelius Theologus
Postscript:
Eidem
Mi Pater, mi Princeps, ah, noli in longitudinem dierum oblivisci mei, qui Tuam Celsitudinem scio, non esse curae non potest. Nicolaus Vuolrab scripsit ad me perlaeta quaedam, nempe Tuam Celsitudinem promisisse mihi beneficentiam petitam. Eam, ut primo quoque tempore praestet tua caritas, per Deum, qui est ipsa caritas, oro ac obsecro. Misit Tua Benignitas Eobano Marpurgensi, pauperi et catholico Vuicelio nihilne missura? Communibus studiis mittetur, si quid mihi mittetur, et publicis laboribus, a quibus dum vixero , nullus resiliam. Existimo enim eo conditum me in mundum venisse, tametsi votis meis progressus non respondet. Nondum circulum scribendorum absolvi. Restat ingens volumen de sanctis et nonnullae in horum ferias contiones. Item versio Novi Testamenti Germanica eademque orthodoxa, praeterea Psalterii non sine castigatione Luteranae perfidiae, quam ostendit in transferendo, deinde Germanica quoque versio egregie dictorum e Patrum voluminibus et confutatio haereticorum dogmatum. Luterani Arctolyci demonstratorum e libris potissimum suis. Postremo succincta beneque probabilis ac firma responsio adversus omnes omnium adversariorum meorum calumniosissimos codicillos, eaque verbis neque odiosis neque otiosis.
Quid? Ne tum quidem, ut reor, quies erit calamo, quo in Dominica vinea sarculi vice utor. Utinam tam bene scriberem, quam non pessime. Forsan exorietur, qui auctoritate pontificia cantui Romano limam admoveat. Nam turpe dictu, quot ille scateat mendis, quot exuberet nugis. Conduceret id laboris tam ad obturanda sectarum ora, quam ad decorem Domus Dei. Ut cathedram in ecclesia, ita chorum correctum mirifice cupio. Tua Benignitas, iterum oro, donet egentem aliqua benedictione, ingratum numquam experietur.
Exspecto Tuae Celsitudinis subsidium per manus fidelis nuntii. Iterum valeat Tua Celsitudo, Maecenas a me praedicande.
Fuldae in Buchonia.