Binis atque urgentissimis litteris ⌊sanctissimi domini⌋ nostri ex ⌊Venetiis⌋ ad ⌊Romam⌋ vocatus humanissimeque a pontificia sanctitate exceptus felicius, quam hactenus vivo et valeo, spem certam habens, quod meae humilitatis condicio quandoque consolationem diu exspectatam assequetur.
Ceterum, Reverendissime Domine, quia ob sincerissimam fiduciam, quam de Reverendissima Dominatione Vestra semper gessi et gero, consului germano et cancellario meo, magistro Olauo, ut mandatum ⌊sanctissimi domini⌋ nostri de aliqua provisione in ecclesia Varmiensi impetraret. Rogo et obsecro Reverendissimam Dominationem Vestram, dignetur ad ⌊illius viri⌋ merita erga Christi fidem et ecclesiam (quae ⌊sanctissimo domino⌋ nostro et toti Romanae curiae satis cognita et probata sunt) benignis ac paternis oculis respicere efficereque, ut magistro Georgio Dunner (si possibile fuerit) aliunde provideatur, aut, si id fieri nequeat, saltem ad pensionem annuam, prout ⌊magister Olaus⌋ eidem magistro Georgio Dunner perscribit, sese obligatum fateatur, quod utique eo libentius atque fidelius facere debeat, quia canonicatus ille post obitum ⌊Henrici Snellenberg⌋ ad nullum prorsus devolui poterat, nisi ad magistrum Olaum, nec poterant eius procuratores ipsum resignare, nec Reverendissima Dominatio Vestra ipsum alicui conferre, cum ad familiarem pontificis post adeptam possessionem omnino spectaret etc. Utcumque tamen haec se habeant, nos in meliorem partem omnia interpretabimur, quae per Reverendissimam Dominationem Vestram facta sunt, nec permittemus amicitiam nostram ea vel alia quavis occasione labefactari.
Felicissime valeat Reverendissima Dominatio Vestra seque tam ⌊magistro Olauo⌋, quam magistro Georgio propitium ac indulgentissimum patrem ostendat.