Letter #2374
[Ioannes DANTISCUS] to Jakob [BARTHEN]Heilsberg (Lidzbark Warmiński), [1541-07-15]
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Scripsi in adiunctis carissimo fratri meo, domino Cornelio Sceppero, quod ei mitto tria vasa nostratis cerevisiae. Quae ut tu, melioris, qui haberi possit, saporis, meo nomine coemas et, quemadmodum priora, ad illum perduci Brugis cures, impense a te peto. Quicquid impenderis, etiam cum faenore, quamprimum me de eo certiorem reddes, reddi committam. Qua in re mihi plurimum gratificaberis, immo et non parum me tibi devinctum, si diligenter rem promoveris, efficies.
Ceterum res Stobii nostri, cui aeternam precor requiem, adhuc occlusae hic habentur. Commonebis eius fratrem, ut huc se conferat, et quod tua interest, cum eo componas.
Bene vale.
Ex Heilsberg, ut supra hidden by binding⌈[supra]supra hidden by binding⌉.[1]
[1 ] ut supra hidden by binding⌈[supra]supra hidden by binding⌉ i.e. den XV Iulii MDXLI cf. IDL 2456