Scripsi in ⌊⌋ carissimo fratri meo, domino ⌊Cornelio Sceppero⌋, quod ei mitto tria vasa nostratis cerevisiae. Quae ut tu, melioris, qui haberi possit, saporis, meo nomine coemas et, quemadmodum priora, ad ⌊illum⌋ perduci ⌊Brugis⌋ cures, impense a te peto. Quicquid impenderis, etiam cum faenore, quamprimum me de eo certiorem reddes, reddi committam. Qua in re mihi plurimum gratificaberis, immo et non parum me tibi devinctum, si diligenter rem promoveris, efficies.
Ceterum res ⌊Stobii⌋ nostri, cui aeternam precor requiem, adhuc occlusae hic habentur. Commonebis ⌊eius⌋ ⌊fratrem⌋, ut huc se conferat, et quod tua interest, cum eo componas.
Bene vale.