Letter #2348
Gulielmus GNAPHEUS (de VOLDER, HAGENSIS) to Ioannes DANTISCUSElbing (Elbląg), 1540-10-01
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Ornatissimo Praesuli, Principique viro Domino Ioanni Dantisco, ecclesiae Varmiensis antistiti dignissimo, domino, et patrono suo longe observandissimo Gulielmus Gnapheus Hagensis
Cum in animo mecum reputarem, Ornatissime Praesul, quonam officio meam in te, studiosorum omnium patronum, observantiam testatiorem facerem, non alia mihi occurrit commodior ratio, quam si nostrum hoc qualecumque poema, „Triumphum Eloquentiae” loquor, Celsitudini Tuae tamquam cui multis adeo nominibus debeatur, dedicarem. Ut enim taceam, quae tua in me fuerit liberalitas, et cum annis aliquot superioribus „Acolastum” illum nostrum in patriae comitiis ageremus, et cum hunc ipsum „Triumphum” te coram non ita dudum exhiberemus: iure certe optimo, quicquid hic operis publicamus, tibi poteris vindicare. Vel quod ludi huius litterarii successus, cui promovendo unice studemus, ad te imprimis videatur pertinere, quandoquidem te suum praesulem, in tanto rerum fastigio, quo tua te provexit insignis facundia, cum doctissima maximarum rerum experientia coniuncta, libenter agnoscit Aelbinga, officiose salutat, religiose colit. Vel quod ipsa Eloquentia, quam hic loquentem facimus, te iam suum, non candidatum modo, sed vel primarium Antistitem ex merito depraedicet, maioribus longe honoribus destinatum, atque adeo pro vero virtutis exemplari Prutenicae iuventuti proponat. Cum vero ab hoc consilio me cunctabundum diu ac multum revocasset et heroica Celsitudinis Tuae dignitas et inscitiae meae conscientia, praesertim cum res ipsa loquatur, multo meliora poemata domi tuae provenire, ex amoenissimi ingenii tui agro, quam tenuis nostra Thalia dare queat: vicit tamen hunc meum pudorem insignis tua humanitas et benigne faciendi propensio, quam ego in te summam adverti, quo factum est scilicet, ut me tibi propius insinuare audeam. Accipiat itaque Celsitudo Tua, Praesul Ornatissime, quamquam ab homine tam aure, iuxta proverbium, quam patria Batavo, doctam ipsam facundiam in te maxime, si in quoquam alio Principe viro, triumphantem, ut, si tibi viro tali ac tanto placuerit, quicquid in huius ludi litterarii ac urbis, immo patriae totius commendationem scripsimus, maiore animi alacritate mihi libeat huc incumbere, ut nostrae iuventuti studium meum faciam probatissimum. Cum enim mihi natus non sim, nihil antiquius duco, quam ut quam plurimis prosim, id quod non video, ubi melius praestem, pro meae quidem vocationis ratione, quam in scholasticae iuventutis institutione, quae ut mihi ab adolescentia numquam gravis fuit, ita ne hodie quidem videtur paenitenda. Ceterum argumenti, quod tractandum suscepimus, summa hoc docet, oratorem, ex Fabii sententia, virum bonum esse oportere, et Eloquentiam ipsam cum vitiis mentis minime posse misceri. Si quidem et Marcus Tullius non uno loco testatur, dicendi facultatem ex intimis sapientiae fontibus profluere. Interim et Barbariem ipsam Triumphatam inducimus, ut scholasticam iuventutem ad politioris litteraturae amorem magis atque magis accendamus. Quod nostrum consilium tuae benignitatis fuerit, Praesul Ornatissime, boni consulere et benigne interpretari.
Aelbingae, ex collegio nostro litterario, Kalendis Octobribus, anno 1540.