Letter #2348
Gulielmus GNAPHEUS (de VOLDER, HAGENSIS) to Ioannes DANTISCUSElbing (Elbląg), 1540-10-01
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentary Plain text Text & commentary Text & apparatus
Ornatissimo Praesuli, Principique viro Domino
Cum in animo mecum reputarem, Ornatissime Praesul, quonam officio meam in te, studiosorum omnium patronum, observantiam testatiorem facerem, non alia mihi occurrit commodior ratio, quam si nostrum hoc qualecumque poema, „Triumphum Eloquentiae” loquor, Celsitudini Tuae tamquam cui multis adeo nominibus debeatur, dedicarem. Ut enim taceam, quae tua in me fuerit liberalitas, et cum annis aliquot superioribus „Acolastum” illum nostrum in patriae comitiis ageremus, et cum hunc ipsum „Triumphum” te coram non ita dudum exhiberemus: iure certe optimo, quicquid hic operis publicamus, tibi poteris vindicare ms. vendicare(!)
⌈vindicarevindicare ms. vendicare(!)
⌉. Vel quod ludi huius litterarii successus, cui promovendo unice studemus, ad te imprimis videatur pertinere, quandoquidem te suum praesulem, in tanto rerum fastigio, quo tua te provexit insignis facundia, cum doctissima maximarum rerum experientia coniuncta, libenter agnoscit f. Aiiv
commendationem scripsimus, maiore animi alacritate mihi libeat huc incumbere, ut nostrae iuventuti studium meum faciam probatissimum. Cum enim mihi natus non sim, nihil antiquius duco, quam ut quam plurimis prosim, id quod non video, ubi melius praestem, pro meae quidem vocationis ratione, quam in scholasticae iuventutis institutione, quae ut mihi ab adolescentia numquam gravis fuit, ita ne hodie quidem videtur paenitenda. Ceterum argumenti, quod tractandum suscepimus, summa hoc docet, cf. Iust. Inst. XII 1.1-2 Sit ergo nobis orator quem constituimus is qui a Marco Catone finitur vir bonus dicendi peritus ⌊oratorem, ex Fabii sententia, virum bonum esse oporterecf. Iust. Inst. XII 1.1-2 Sit ergo nobis orator quem constituimus is qui a Marco Catone finitur vir bonus dicendi peritus ⌋, et Eloquentiam ipsam cum vitiis mentis minime posse misceri. Si quidem et