Nactus hanc mittendi istuc occasionem, facere nolui, quin meas ad Reverendissimam Dominationem Vestram darem, quibus cum Reverendissimam Dominationem Vestram pro mea perpetua observantia salutarem, tum significarem illi eius me accepisse litteras, humanitatis et non ignotae mihi illius erga me benevolentiae plenas, de quibus, simul et de epigrammatis apologeticis mihi missis, magnas Reverendissimae Dominationi Vestrae habeo gratias, quamquam iam antea ⌊dominus reverendissimus meus Chelmensis⌋ eadem mihi miserat, quod fortasse ea ex Reverendissima Dominatione Vestra habuerat. Sed tamen ab ipsa Reverendissima Dominatione Vestra illa habuisse pergratum mihi fuit.
Facerem equidem pro mea consuetudine non solum libenter, verum etiam pluribus verbis diligenter, ut, si quid novi hic esset, perscribere id Reverendissimae Dominationi Vestrae non negligerem. Verum est nunc quidem in hoc genere nihil, quod a me illi scribi oportere, magnopere existimarem. Nam quid in ⌊Lituania⌋ rerum geratur, id non ego hic melius, quam Reverendissima Dominatio Vestra istic cotidie noscere potest.
Sed nec illud iam ignorat serenissimum
Ungarorum
⌊regem Iohannem⌋ diem suum obiisse. Sepultum tamen corpus adhuc non est, ⌊regina⌋ ⌊Budae⌋ puerperii legitimos dies agit, sed nec filius baptizatus, nec ipsa adhuc lustrata est. Res publica interea dissidet. Pars enim auctoribus monacho thesaurario, ⌊Tureck Valentt⌋ et aliis in ⌊Transilvania⌋, pars circa ⌊Caschoviam⌋ et ⌊Agriam⌋ Monacho, item archiepiscopo Colocensi Perenni Petro aliisque ducibus com[i]tia agitant. Apud reginam Nicolaus comes de Salmis nomine sui regis legatum egit, cuius legationis fuit summa, vellet ne illius maiestas cum filio pactis condicionibusque illis manere, quibus inter reges olim fuit conventum, an non. Responsum est suae maiestati integrum non esse inconsultis maiestate regia parente suo ac Regni primoribus, sine quorum auctoritate et voluntate factura sit nihil, tantis de rebus quicquam agere, nedum statuere. Rex visus sibi abunde se suo officio functum exercitum cogit, quem ⌊Budam⌋ mitteret, prius quam a ⌊Thurcis⌋ occuparetur. Ferunt enim Bascha ⌊Albae Regalis⌋ cum quadraginta milibus eo tendere etc. Tametsi non desunt, qui ⌊Thurcam⌋ e vivis excesisse dicant, ad quem dominus magnificus ⌊Lasski⌋ palatinus Siradiensis a suo rege die 25 Augusti missus est etc.
Conventus ⌊Hagenoae⌋ nuper actus, quo fini dissolutus sit, iam hoc quoque non nescit. Principes Germaniae: dux Brunsvicensis, elector Saxoniae, Landtgravius Hessiae, quam turpibus et vilissimo cerdone vix dignis libellis conviciisque inter se conflictentur, non puto Reverendissimam Dominationem Vestram ignorare.
⌊Caesar⌋ per inferiorem Germaniam, ⌊Flandriam⌋ et ceteras illo in tractu diciones suas decurrens tributa exigit, incertum, quid moliatur. Bene tamen iam ei cum ⌊rege Galliae⌋ convenire et excitatos de Mediolano tumul[tus] pulchre considisse cum ex aliorum, tum ex reverendissimi domini ⌊archiepiscopi Lundensis⌋ litteris accepi, cuius ipsius ad Reverendissimam Dominationem Vestram litteras eidem mitto, quas heri ⌊Vienna⌋ allatas accepi.
Commendatissimum me esse Reverendissimae Dominationi Vestrae cupio, cuius benevolentiam quia facio, ut debeo, maximi, daturus sum operam, ne quid officiosi obsequii in tuenda demerendaque illa cuiquam faciam reliqui, quantum in me certe erit. Precor Dominum Deum, ut Reverendissimam Dominationem Vestram sospitem et omni bona fortuna cumulatissimam diu conservet.