Letter #234
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-02-28
received Cantillana, 1526-03-17 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[Magnifico et] eggregio viro [Ioanni Dantisco], utriusque iuris [doctori, secre]tario, nuntio et [oratori] sincere nobis dilecto
[In curia] Sacrae caesareae maiestatis
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lythuaniae, Russiae Prussiaeque etc. domina
Magnifice et eggregie sincere nobis dilecte.
Intelleximus ex scriptis Strenuitatis Tuae et alibi illustrem et magnificum dominum comitem de Nasau amicum nostrum dilectum apud caesaream maiestatem dominum et consanguineum nostrum carissimum optimo suo studio ac sincerissimo desiderio promovere negotium nostrum Barense sicque favere causae nostrae, utpote iuste et pie, ut magis nequeat. Propter quod illi maiorem quam possumus habemus gratiam et referre vellemus omni nostra, quam ille noverit sibi utilem vel opportunam, benevoletia. Et cum pro hac vice aliud nesciamus, quod illi a nobis acceptum fore cognoscamus, remota hoc distantia loci vetante, corde tamen et animo nostro meditamur, si in aliquo ostendere possemus, ut et illi constare valeat, quam nobis carissimum sit hoc suum erga nos officium, libentissime efficeremus. Nunc itaque mittimus suae illustritati has tres sabellorum quadragenas, in singulis tribus fasciculis per quadraginta pelles, quas pro hac vice habere potuimus meliores. Etsi electissimas haberemus, illas suae dominationi mitteremus, dummodo cito ac tute perferri poterint. Illas igitur nostro nomine eidem donabit et hoc nostrum exile munus verbis ornabit. Vestiatur et utatur illis pro voto dominatio sua memor iustae causae nostrae. Et non desinat adiuvare iustas partes nostras, sciens eas pias, dignas et aequas, nam praeter laudem et honorem, quae debetur omni viro talem iustitiam promoventi et protegenti et apud dominum Deum aeternum exspectabit praemium. Cui tribuat secundum cor suum et omne consilium eius adiuvet. De nobis autem id, quod sibi persuadere in animum induxerit, ita confidenter credat, omnia, quae possemus sui amore libenter faceremus et hoc idem Tua Strenuitas eidem nostro nomine repromittat. Mittimus Strenuitati Tuae praesentibus litteras reverendissimo domino archiepiscopo Barensi, commendando illi negotia nostra. Restituat ipsas suae paternitati et eandem nostro nomine salutabit et in nostris negotiis ad illum refugium habebit.
Nesciebamus rectum et iustum titulum illustris domini comiti de Nasav. Propterea ponat illum in istis suis litteris, quas eidem nostro nomine offerat cum sabellis. Et bene valeat.
Datae Cracoviae, ultima Februarii 1525.
Bona regina subscripsit