Letter #2330
Johann TYMMERMANN to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1540-08-11
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-08-12 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino meo clementissimo et gratioso
Post obsequiorum meorum exhibitionem.
Reverendissime Domine, domine clementissime et gratiose.
Quid in extradendo scrinio cum litteris adversarii Gedani actum sit et quam maxime pro recuperatione earundem litterarum unum nuntium post alium ad aulam regiam mittendi adversarius laboret, ex scheda indita a venerabili domino Georgio Donner, qui heri ad noctem ex Gedano huc rediit et via istic ita facta esse compertum habet, conscripta Reverendissimae Dominationi Vestrae mitto. Addidit in calce clausulas quasdam, quae sibi litteris regiis ad Gedanenses dandis inserendae videntur, si forsitan Reverendissima Dominatio Vestra ad aulam missura est, quod meo iudicio quam citissime faciendum esset. Timendum est regiam maiestatem, qui debet dixisse se adversario fidem servaturam, ad narrationem nuntii litteras sub salvo conductu ademptas Gedanensibus commissuram, ut litteras adversario restituant. Dicitur quoque maiestatem suam male fuisse contentam, quod sub salvo conductu contestatio ista facta sit ultra litteras testimoniales sub salvo conductu arrestum factum esse, debent et alias litteras domini Gedanenses commendatitias ad regiam maiestatem adversario dedisse etc.
Praeterea, Reverendissime Domine, scitur Gdani reverendissimum dominum Culmensem inter Reverendissimam Dominationem Vestram et adversarium concordiam tractare, et quod articuli concordiae missi adversario non minimum displiceant. Reverendissime Domine, salvo saniori iudicio Reverendissimae Dominationi Vestrae, articulis istis concordiae, in eventum, quo negotium concordaretur, de quo audio adversarium non mediocrem spem concepisse, multa addenda essent et extendenda quaedam in eis. Si Reverendissimae Dominationi Vestrae placuerit, dominus Georgius mecum ea conficeret.
Rogo obnixe, Reverendissima Dominatio Vestra dignetur huic negotio consulere, ne semel adversarius a iudicio regio liberatus amplius negotium nobis posset facessere et maiorem, quam umquam antea, inquietudinem et turbationem exspectare habeamus.
Commendo me gratiae et favori Reverendissimae Dominationis Vestrae. Quam Dominus Deus in longum conservare dignetur gratiamque suam det, ut in libertatem, pacem et tranquillitatem tandem vendicemur(!) etc.
Ex Warmia, 15 Augusti 1540.
Eiusdem Reverendissimae Dominationi Vestrae obsequentissimus Ioannes Tymmerman
Venerabilis Domine.
Ego veniens Gdanum cognovi dominum Alexandrum apud regiam maiestatem questum esse sibi non servatum salvum conductum a sua maiestate concessum, sed litteras suas et res acceptas et confiscatas esse etc. Ad quod sibi a regia maiestate responsum est hoc factum esse non post, sed ante salvum conductum illi concessum. Nuntius illo responso absolutus rediit ad Alexandrum. Quo accepto non defuit sibi, sed statim litteras testimoniales sibi sub autentica forma Gdani extradi et ad aulam regiam mitti curavit, quibus probet confiscationem post salvum conductum factam esse etc. Verum, eo nuntio vix absoluto, veniunt aliae litterae regiae, quae terminum illi abbreviant et etiam scrinium cum litteris Alexandri extradendis senatui Gdanensi mandant.
Hic fit nova coram senatu concertatio. Ludowicus, scriba generosi domini Kostka, iuxta litteras regias litteras requirit. Alexander laborat contrarium, ne litterae extradantur, siquidem regium animum numquam fuisse, ut sub salvo conductu ei ulla vis fieret aut quicquam adimeretur. Se quoque iam testimoniales ad regiam maiestatem dedisse, quibus doceat haec omnia sub salvo conductu facta esse et petere nihil in causa innovari, donec super hoc facto latius a regia maiestate fuerint edocti. Cum igitur ita pugnarent, senatus decrevit exspectandum esse, donec regia maiestas rescribat, quae sit futura ultima mens regia etc.
Alexander iam minime vigilabit(!), imo iam nuntium, qui celerrime vadat, absolvit, nam conatur multum, ne litterae in manus cuiusquam veniant. Et sine dubio sunt ibi litterae omnes ex capitulo surreptitie acceptae et aliae multae gravioris importantiae, unde, si fieri posset, bonum esset, ut reverendissimus vidisset illas. Hoc autem nulla alia via fieri potest, quam ut auctoritate regia exigantur. Putoque ad causam multum facere regiam maiestatem niti istis argumentis, quae ante absolutionem nuntii Alexandri rescribantur Gdanum et eius elusiones antevetrant etc. In litteris regiis talis clausula inseratur.
Cum itaque senserimus Alexandrum non certis niti vestigiis, sed varium et lubricum esse et in appellationibus suis ad urbem factis nostram auctoritatem impressionem saecularem nominasse, seque et res suas protectioni sanctissimi submisisse, et ita consulto saevum nostrum per arreptum ad urbem declinasse, postea tamen verbis, non mente, mutatis, ad aulae nostrae ministros scripsisse se in propria persona coram nobis nec constitui, nec per nuntium suum praefixum terminum temptare potuiss[e], quod ipse valetudinarius et nuntius eius per gratiosum dominum Stanislaum Kostka et venerabilem dominum Paulum Plotowsky ex itinere retractus esset. Quod utrumque illi probandum iniunximus.
Verum, quia hoc hactenus probare non curavit, praesupponitur illum plus intentum, , ut dolos nectat atque nostram sententiam et nostra et sanctissimi ... auctoritate latam eludat, quam ut illam suam simulatam evasionem praebet. Et suspicio est, nedum contra bonos viros, verum etiam contra nostram auctoritatem regiam etiam fortassis, stante salvo conductu, ah... egisse et coepisse, et litteras ita receptas et in iudici[a] vestrum collocatas ex rei testes futuras. Quare volumus et vobis mandamus, ut litterae huiusmodi extradantur et in arcem nostram Marienburgensem relegendas et revidendas mittantur. Nam nostra interesse putetis nostrae dignitati consulere et subditis nostris ad insultandum contra nos licentiam minime remittere etc.