Scripsi iam aliquoties non litteras, sed volumina, ex quibus Dominatio Vestra Reverendissima abunde, ut reor, intellexit, quae per me et per dominum ⌊doctorem Bork⌋ hic sunt acta, et ne quicquam Dominationem Vestram Reverendissimam praetereat, adiunxi his exemplum litterarum mearum, quas ⌊hinc⌋ cum domino doctore dedi. E quibus, quantum supra expensas exposuerim, cognoscet. Interea etiam non parum est impensum cum streniis et aliis rebus necessariis, sic quod mihi amplius non restat, quam usque ad mensem Maium, quo ⌊hic⌋ vivere possim, si interim mei ratio non habebitur. Utcumque, omnibus divenditis, erit redeundum. Iam sex menses praeteriere, quod neque ex ⌊Polonia⌋ neque ex ⌊Neapoli⌋ a domino ⌊Ludovico⌋ ullas accepi, sic ab omnibus mihi hic desertus videor et non parum animi discrucior, quod canities mea, quae totum obsedit verticem, aliquando testabitur. Rogo Dominatio Vestra Reverendissima non aegre ferat, quod illi semper conqueror, ad quem alium confugiam, habeo neminem. Ego illud profecto nunc verum esse cognosco, quod homo homini lupus et homo homini Deus est.
Quae hic aguntur et quis istius sit status curiae, litterae meae ad maiestatem regiam clare declarant, ⌊Hic⌋ est nuda paupertas. Neget et debet plus quam octo milia ducatorum, noluit tamen accipere quingentos ducatos illi in fine discessus domini doctoris datos sex milia habuit a pontifice, quae nunc evanuerunt et nos illum putabamus suprascriptis posse corrumpi credo tamen mutari sententiam illius brevi. Officium suum cancellariatus, quod habuit Neapoli, libenter venderet. Hinc est quod Gallus timetur et fortassis sibi diffidunt. Non tamen adhuc accelerandum censeo hic adhuc sunt vires in medio, est igitur ne vel hunc vel illum offendamus. Sat sapienti etc. Orator iste, quem hic caesar ad maiestatem regiam mittet, de quo scripsi, est filius Maximiliani caesaris defuncti, quod in facie demonstrabit. Iuvenis certe bonus portabit vellus aureum et tractaturus est matrimonium nomine caesaris inter reginulam nostram et ducis Frederici Saxoniae filium, daturusque est caesar dotem, ut ipse orator mihi rettulit, ducentena milia ducatorum. Cur hoc fieri debet, misterium adhuc non intellego, suspicor tamen aliquid. Dedi his diebus magnam operam
usque ad hanc horam, quod domino Ludovico Neapoli duplicatas et conformes illis, quas domins doctor Bork secum tulit, mitterem, quod nequaquam efficere potui, suntque illae litterae apud caesarem et hac nocte debent ab eo subscribi. Quantum laboris impendi et frustra, mihi notum est. Cras illas fortassis habebo et hac nocte hora 12 posta discedit. Dicitur tamen, quod alia brevi sequetur, cum qua illas in omnem eventum mittam. Ibit etiam alia brevi per Flandriam, quam etiam non dimittam vacuam, ut saltem aliquando responsum tot meis scriptionibus impetrare possim, pro quo Dominationi Vestrae Reverendissimae humiliter supplico, misereatur mei et me in hoc exilio tam longinquo consoletur. Cum primis litteris, quas a Dominatione Vestra Reverendissima accipiam et a corporis atque ab omni animi aegritudine liberabor, praesertim si redeundum erit. Ducetur per me Dominationi Vestrae Reverendissimae equus ienit[1] et de illis, ut ⌊Plinius⌋, scribit, qui hic per ventum concepti generantur. Alia non restant. Commendo me humillime Dominationi Vestrae Reverendissimae ut domino meo clementissimo. Quam Deus Optimus Maximus felicem et diu incolumem conservet.