Letter #230
Sigismund I Jagiellon & Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-09-11
received Toledo, 1525-11-12 Manuscript sources:
Early printed source materials:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Ioanni Dantisco secretario et oratori nostro sincere dilecto
Sigismundus et Bona, Dei gratia rex et regina Poloniae, magni duces Lituaniae, Russiae totiusque Prussiae etc. domini
Magnifice sincere nobis dilecte.
Recte facis, quod crebro litteras ad nos mittis et de multis ac variis rebus et negotiis cum nostris, tum externis atque alienis nos efficis certiores, quare scias hanc tuam diligentiam nobis non vulgariter esse commendatam, pro qua tu etiam gratiae nostrae fructum olim experiere.
Hortamur autem te, non intermittas istic apud cesaream maiestatem res nostras prosequi, maxime quod ad ducatum Barensem attinet, cuius pacificam possessionem nos nondum assecuti sumus, nam, ut scis, arx Barensis nondum nobis restituta est. Itaque (prout etiam alioqui aliis litteris tibi mandavimus) insta, urge et perfice apud eandem cesaream maiestatem, ut nobis etiam arx ipsa restituatur. Nihil enim iniquum postulamus, contendimus pro eo dumtaxat, quod nostrum proprium est, nihil alienum desiderantes. Des igitur operam adhibitis etiam precibus, ne maiestas sua patiatur nos ulterius in possessionibus nostris detrimentum pati, quin eas nobis pacifice imperet resignari et dimitti.
Significatum est nobis praeterea, quomodo illustris dominus Franciscus Sfortia pro ducatu Barensi ad iudicium caesareae maiestatis nos aut vocaverit aut omnino brevi vocaturus est. Quam rem nos eo aequiori animo ferimus, quod non dubitamus ius nostrum, quod ad eundem ducatum nobis competit, cum caesareae maiestati, tum omnibus, quorum interest, clarius et lucidius inde fieri posse. Sed cum illustris dominus Franciscus Sfortia dux pro ducatu Barensi, ad quem nullum ius habet, nos impetat, nos vero ad ducatum Mediolani plenum et perfectum ius habeamus, nihilominus tamen pro ducatu Barensi respondere non abnuimus, modo rogamus cesaream maiestatem, quam et tu verbis nostris roges, ut cum primum de ducatu Barensi nobis lis movebitur, sua maiestas unico atque eodem iudicio unoque BJ, 91, f. 10v actionis contextu causam etiam ducatus Mediolanensis atque ita et civitatis Cremonensis, ad quam etiam ius habemus, diiudicare, determinare et diffinire iubeat. Id nos paribus, vel etiam maioribus officiis ac meritis suae maiestati caesareae rependere semper praesto erimus.
Significasti nobis posterioribus litteris a te ad nos scriptis, quomodo Antonius de Comitibus iterum a caesarea maiestate ad ducem Moscorum legatus mitti deberet, pacem videlicet inter nos et eundem ducem compositurus. Nos quidem mallemus maiestatem suam caesaream a mittendis ad ipsum ducem legatis prorsus abstinere, praesertim quod ad negotium pacificationis attinet, propterea quod experientia didicimus barbarum et plus solito sibi fidens ingenium talibus legationibus non modo <non> mitescere, sed etiam efferacius atque insolentius reddi. Proinde, si furere coeperit et in auras saevire, non perinde tanti existimamus, quemadmodum forte homines suspicantur. Expertus est enim et ipse aliquot proeliis, quod sibi conatus eius non successerunt. Sed nos caesareae maiestatis voluntati contraire nolumus neque enim nobis id licet. Illud tamen satis mirari nequimus suam maiestatem a nobis minime rogatam tot legationes ad Moscoviam mittere, a qua, si id peteremus, vix obtinere speraremus. Sed utcumque est, tu cura desque operam, quantum tibi licuerit, ut negotium nostrum cum eodem Moscorum duce ex tot legationibus quam minimum difficultatis habeat et quibuscum mandatis idem legatus illuc profecturus est, quidque illi iniungetur et quae caesareae maiestatis intentio fuerit, quam plenissime poteris, nos litteris tuis per primum nuntium facias certiores.
Proxime praeterito mense Iunio abunde, ut opinamur, tibi descripsimus, quomodo res Prussiae transigerimus, sed fortassis BJ, 91, f. 11r litterae nostrae adhuc ad te perlatae non erant, tunc, cum tu ad nos novissimas litteras dabas, tamen interea temporis existimamus tibi iam redditas esse. Quae si, ita ut opinamur, tibi redditae sunt, poteris ex eis intelligere nos in hoc toto negotio, quod cum magistro Prussiae gessimus, nihil a boni principis et Christiani regis officio ulla in parte deflexisse nec in ea concordia de religione ne tantillum quidem cum illo egisse, multo minus de conubio filiae nostrae, de quo ne somniavimus quidem umquam. Quare quoties e re fuerit, habebis, quod curiosis istis et suspiciosis respondeas, nos enim elegimus potius eam pacem, quae pro ratione temporis contingere potuit et visa est solidior, quam omnino necessitate et furore bellico terras et hereditatem nostram et regni nostri repetendo omnia vastare et destruere, considerantes alioquin iam pridem in Prussia non de ordine solum, sed de tota prorsus religione actum esse.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, undecima die Sempembris anno Ihesu Christi M-o D-o XXV-to, regni nostri decimo nono.
Sigismundus rex subscripsit
Bona regina subscripsit
Postscript:
BNW, BOZ, 2053, TG 6, No. 601, f. 99v
ms 3
Hic fama est, caesaream maiestatem cum Christianissimo rege in gratiam rediisse ac pro maiori amicitiae et coniunctionis suae mutuae firmitudine matrimonia quaedam conclusisse. Quae si ita se habent, nobis per primam postam quam diligentissime perscribas. Si etiam Christianissimus rex adhuc istic est, adeas illum nomine nostro et fausta omnia ac felicia illi precere rogesque, ut si fas est et illi faciendum videbitur, ut res nostras caesareae maiestati commendet, quo et arx Barensis nobis restituatur, et ubi dux Franciscus nos pro ducatu Barensi impedierit, ut uno et eodem iudicio etiam pro ducatu Mediolanensi et civitate Cremona nobis maiestas sua caesarea faciat iustitiam fieri. Quae omnia tu verbis ad rem accommodatis propones et ages pro fide et industria tua. Non succurrebat nobis in praesens nomen et titulus
i(llustris)
domini comitis de Nassau, quare tu litteras nostras, quae sine titulo sunt, ad illum inscribi titulo illius consueto facias.
,
ms 1 omitted,
ms 2
Hic fama est, caesaream maiestatem cum Christianissimo rege in gratiam rediisse ac pro maiori amicitiae et coniunctionis suae mutuae firmitudine matrimonia quaedam
conclusisse.
Quae si ita se habent, nobis per primam postam quam diligentissime perscribas. Si etiam Christianissimus rex adhuc istic est, adeas illum nomine nostro et fausta omnia ac felicia illi precere rogesque, ut si fas est et illi faciendum videbitur, ut res nostras caesareae maiestati commendet, quo et arx Barensis nobis restituatur, et ubi dux Franciscus nos pro ducatu Barensi impetierit, ut uno et eodem iudicio etiam pro ducatu Mediolanensi et civitate cr...a Cremona nobis maiestas su[a caesarea faci]at [iusti]tiam fieri. [Quae omni]a tu verbis ad rem accommodatis propones et ages pro [fide et industria tua. Non succurrebat in] praesens nomen et titulus i(llustris) domini comitis de
Nassaw ...
Nass[au]
, [quare tu litteras nostras, quae sine titulo sunt, ad ill]um inscribi titulo illius consueto facias.
paper damaged paper damaged paper damaged paper damaged paper damaged⌈

i(llustris) or i(llustrissimi)⌈i(llustris)i(llustris) or i(llustrissimi)⌉

paper damaged paper damaged paper damaged paper damaged paper damaged⌉