Letter #2296
Helius EOBANUS Hessus (KOCH) to Ioannes DANTISCUSFrankfurt am Main, 1540-03-20
received Heilsberg (Lidzbark Warmiński), 1540-07-21 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Amplissimo principi ac domino, domino Ioanni Dantisco episcopo Varmiensi, domino perpetuo fide colendissimo suo
Salutem.
Vivo equidem vitamque extrema per omnia duco. Ne dubita, nam vera vides, hactenus, Dantisce, praesulum decus eximium, optimi poetae verba ad te uti libuit, quibus ille suam Andromachen alloquitur: Quid agam vero, quo me vertam, ut ingratitudinem meam tuae admirandae humanitati excusem? Binas enim iam abs te litteras accepi primas etiam pecuniosas, afferebant enim triginta argenteos vallenses donum egregium ab optimo episcoporum profectum et Eobano tunc temporis magnum solatium in necessitatibus. Sed de hoc alias.
Postrema tua epistula mense, ni fallor, Septembri scripta, reddita mihi demum est circa finem Februarii superiori. Ut responderem occasionem aliquam bonam captabam, donec et hoc tempus velut e manibus elapsum est, posteriori non nisi ex his nundinis respondere potui, quamquam videor invenissem viam, qua scribere ad te, quoties libeat, liceat atque ea utar, per Deum immortalem, nec omittam, sicut videbis. Intelligo enim, quantum tibi, tali tantoque viro, debeam, qui tua summa liberalitate semper vicisti mea officia. Quae tamen tantum abest, ut absoluta esse existimare debeas, ut etiam nunc circumspiciam, unde potissimum exordiar, adeo priora, si quae sunt, contemnenda puto, ut de deoque immortali diesque noctesque cogitem. O, mi Dantisce, quam ego tibi gratulor principatum istum ecclesiasticum Varmiensem, qui mihi notissimus est, tam opulentum, tam amoenum ac te omnino teque illo dignissimum. Nunc licet tibi, Dantisce, dabis veniam et patieris sic me tecum meo more loqui, liberalitate ista tibi peculiariter et vere agnata, in quos voles quosque dignos duxeris, uti et amicos tibi parare, tametsi quis umquam aut fuit aut esse possit inimicus tibi, qui sic humaniter te erga omnes semper gesseris, ut neminem umquam audire mihi contigerit, qui non in caelum te ferret laudibus, ut etiam unus amicorum nostrorum cum Augustae tecum congressus, ante te non vidisset, ad me scripserit his verbis: “Ego vero, Eobane, nesciebam Dantiscum ipsam humanitatem esse.” Haec ille.
Nunc video nec opibus nec potentia te immutari, o constantem, o principe viro dignum animum. Verum ego nunc enkomion in te scribere, minime omnium constituo, hoc reticere non possum, immo satis admirari nequeo, unde factum sit, ut vtrumque te et me fama mortis alterius fefellerit. Nam idem de te mihi, quod tibi de me, nuntiatum fuit, sed hae{ae} fabulae fere ad vitam longiorem pertinere solent. Itaque illa facile contenentes, ea potius, quae nos donec vivimus, decent, agemus et cogitabimus.
Ego, ut scias, Amplissime Praesul, iam in scribendi fastis Christianis , tibi certo dedicandis, totus sum. Indignus enim sim, in quem tanta beneficia conferas, si non aliqua ex parte respondeam. Si Tuam Celsitudinem unius tantum libelli silvarum inscriptio sic delectavit, ut etiam praemio non mediocri dignandum iudicaris, quid facies, ubi libros duodecim fastorum Christianorum tuo nomini consecratos tuumque nomen praeferentes, conspexeris. Quem librum, si me Deus absolvere volet, spero futurum instar omnium, quos umquam ante hoc tempus scripserim. Continebit enim historiam evangelicam universam, tum acta apostolica et multas historias, quae nostris temporibus contigerunt. Propositum tuum, Reverendissime Praesul, de instituenda tuis bibliotheca vehementer laudo atque utinam ad eam rem auxilio esse queam, nihil me gravarit vel hoc tantum nomine Francophurtum quotannis bis descendere. Dum has litteras scriberem, adeo me multi interturbarunt, ut paene nolens stilum cogerer abrumpere. Itaque scribam paulo post cop<i>osius et quidem carmine, quod nunc, in tantis turbis, fieri non potuit.
Valebis igitur, optime atque amplissime antistes, mihique, ubi poteris, animum Tuae Celsitudinis significari facies. Saluta, si forte tecum sunt, fratres tuos, Georgium et Bernhardum, viros optimos.
Datae Francophurti ad Moenum, XX Martii M D XL.
Tuae Celsitudini unice deditus Helius Eobanus Hessus