Post reditum secretarii nostri, doctoris ⌊Borgk⌋, significaveramus tibi, ut istic aliquamdiu adhuc persisteres, donec te, quando redire deberes, certiorem fecissemus, nunc vero, quia novae nobis difficultates in negotio Barensi sunt ingestae, ut aliis litteris tibi scribimus, eo magis necessitas adigit, ut istic perdures et negotia nostra ea fide et diligentia, qua coepisti, procures, et ut illi, qui de nobis eam habent opinionem, quod nos sinistre ageremus cum ⌊caesarea maiestate⌋ prout de his et aliis omnibus rebus ex tuis copiosis litteris intelleximus. Desinerent aliquando aliter de nobis, quam est, suspicari et nostram integerrimam erga quemque fidem suggillare.
Afferuntur quidem nobis a te frequentes litterae, sed nescimus, qua causa valde sero redduntur. Utcumque est, quia nobis copiose scribis de omnibus, sunt nobis ipsae tuae literae apprime gratae et proinde, ut eam scribendi diligentiam non intermittas, te hortamur.
Cum indutiae cum magistro Prussiae exspirarent ageretque cum summus pontifex, tum serenissimus dominus rex Ungariae nepos noster apud nos de indutiis prorogandis, ad quas subditi nostri nequaquam consentire voluerunt iudicantes eas bello futuras nocibiliores proindeque nos ad prosequendam rem nostram armis instrueremus. Venit ad nos id sentiens ipse magister cum illustribus marchione Georgio fratre suo et Friderico duce Legnicensi transegitque nobiscum coram totam controversiam, praestito nobis debito suo et datis illi per nos in feudum terris, quas prius ante bellum novissimum possedit. De religione vero nihil inter nos est actum, tum quia interesse nostra non videbatur, cum eius ordinis institutores non fuerimus, tum vero, quod iam in tota dicione ordinis prorsus de tota religione catholica sit actum et deploratum proindeque abusi sumus ea condicione
depravati temporis in rem pacis, cum aliter res transigi nullo pacto potuerit.
Inivimus etiam indutias cum ⌊imperatore Turcorum⌋ his rationibus adducti, quas ⌊summo pontifici⌋ nuper perscripsimus, quarum litterarum copiam tibi mittimus, ut si qui essent, qui istic hos actus nostros tam in re Pruthenica quam etiam in ipsis indutiis susceptis suggillare vellent, haberes, quo innocentiam nostram tueri possis. Nam quod ad rem Prutenicam attinet, nos ordinis curatores non sumus, sed hereditarium ius nostrum dumtaxat semper exegimus. Religio catholica nobis semper cordi fuit, pro qua numquam dubitavimus vel sanguinem nostrum profundere, tantum abest, ut illi nostra opera vel consensu esset quicquam per hanc transactionem detractum. Cum ⌊Thurco⌋ etiam, quando alii rem habere decreverint, nos postremi non erimus, verum nos solos in id discrimen citra ullius auxilium exponere nolumus, quandoquidem tantis hostibus, quibus undique saepti sumus, uni satis esse non possumus et praesertim cum videamus istos summates principes in dies longius non solum ab expeditione generali, sed etiam ab omni concordia et pace abesse.
Orator caesareus cum vellere aureo nondum huc applicuit, quando tamen venerit, geremus nos erga illum ita, ut amor, necessitudo et coniunctio nostra cum ipsa ⌊caesarea maiestate⌋ postulabit.
De provissione tui ordinavimus, ut ex ⌊Neapoli⌋ per trapesitas, qui istic sunt, menstrua tibi provisio fiat, trecentos etiam aureos, quos istic mutuo accepisti, hic solvi ⌊Georgio Hegel⌋ fecimus, quod si te quando ex Neapoli in mittenda pecunia remorarentur, capies istic apud trapesitas mutuo, et nos omnia persolvi faciemus, ne quid desit, quo et commode vivas et dignitatem nostram tuearis.
Quando legatus ⌊pontificis⌋ cum oratore serenissimi regis Hungariae istuc veniet et ⌊caesaream maiestatem⌋ ad ineundam concordiam cum adversariis suis hortabuntur, tu pariter cum illis nomine nostro idem agas, proponendo eius maiestati vires infidelium eo usque invaluisse, ut periculum ingens et praesens interitus universae rei Christianae immineat.
Et, ut tibi supra scripsimus, tam diu istic perseveres, donec a nobis fueris revocatus. Pro fide tua et gratia nostra facturus.