Letter #2284
Paweł DUNIN-WOLSKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-09
received Guttstadt (Dobre Miasto), 1540-03-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Post obsequiorum meorum officiosam commendationem salutisque et perpetuae felicitatis precationem.
Dominus Plothowski, Reverendissimae Dominationis Vestrae familiaris, litteras eius mihi reddit eaque, quae in mandatis ab illa habuit, verbis retulit. Quae statim, ut intellexi, omni studio et opera promovi et, quantum in me erat, suffragio quoque meo adiuvi, sed negotium non potuit alio, quam absolutum est, modo, scilicet quod regia maiestas ad suos sollicitatores Romam litteras dare mandavit, ut illi diligenter in hoc invigilent, ne ipse adversarius Dominationis Vestrae Reverendissimae et eius ecclesiae aliquid tale et contra illam vel aliquos ex collegio canonicorum eius impetret seu expediat. De quo quoque dominus Plothowski Dominationem Vestram Reverendissimam verbis certiorem faciet.
Munus per ipsum dominum Plothowski nomine Dominationis Vestrae Reverendissimae oblatum, ab optimo scilicet in me eius animo profectum, fuit valde gratum. Pro quo illi ago et habeo non vulgares gratiarum actiones et, ubi usus et occasio sese obtulerit, relaturus.
Novarum rerum in praesens aula ab exteris partibus nihil habet. Exspectamus earum aliquid, cum nuntius regiae maiestatis dominus Soboczki ex Graecia redierit. Quem on the margin⌈QuemQuem on the margin⌉ brevi rediturum speramus.
Comitia regni solito more tractantur. Consultatur de defensione regni, quem per varias res eam impedientes nondum est decreta. Dominus Laski quid de indutiis nomine imperatoris Christiani et regis Romanorum apud Thurcum obtinuit, credo Dominationem Vestram Reverendissimam iam non latere. BCz, 1597, p. 978 Vel si id ad illam nihildum pervolavit, dominus Soboczki Plothowski omnia illi dicet.
Interim autem me et obsequia mea Dominationi Vestrae Reverendissimae superinscribed⌈ReverendissimaeReverendissimae superinscribed⌉ commendo. Quam sanam et felicissimam vivere precor.
Cracoviae, IX-a Martii M-o D-o XL-o.
Dominationis Vestrae Reverendissimae servitor Paulus de Volia hidden by binding⌈[lia]lia hidden by binding⌉ regni cancellarius