Letter #228
Sigismund I Jagiellon & Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1525-03-13
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Ioanni Dantisco secretario et oratori nostro sincere nobis dilecto
Sigismundus et Bona dei gratia rex et regina Poloniae, magni duces Lituaniae, Russiae Prussiaeque etc. domini
Magnifice sincere nobis dilecte.
Post eam exspectationem, quae non sine quadam molestia esse potuit, in reditu venerabilis Stanislai Borgk doctoris et canonici Cracoviensis, id tandem accepimus, quod ipsam expectationem nostram ingenti laetitia affecit, posteaquam accepimus animum imperialis maiestatis ne minima quidem in re ab ea benevolentia et amore alienum esse factum, quem iampridem multis quidem aliis in rebus exploratum habere coepimus, nunc vero in hac Barensis ducatus restitutione confirmatum habemus, quem singula dimetientes multo pluris facimus, quam ipsum ducatum, in cuius restitutione id, quod nobis non sine summa animi voluptate ac singulari consolatione cordi est, satis superque experti sumus. Itaque gaudemus et Deo Omnipotenti gratias agimus, cuius benignitate et singulari gratia ea fiunt, quae rebus Christianis afflictis culpa temporum sine controversia opem et auxilium sunt allatura.
Attulit doctor Borgk eas litteras suae maiestatis, quae ad recuperandum ipsum Barensem ducatum necessariae erant, quibus acceptis mox cum eis tabellarium celerem illuc misimus, ne mora aliquid impedimenti rebus nostris afferre possit. Multa enim considerantes, quae temporum vicissitudo et varietas in perturbandis rebus ipsis nostris parere posset, omnia, quoad possumus, circumspicimus et providemus, ne qua res nova ingeniis adversantium conflari possit, quae nobis in ipso ducatu, si negligeremus, difficultatem vel damnum sit allatura. Et propterea volumus tibique mandamus, ut ad vitandos tales eventus in curia imperialis maiestatis te contineas, quoad a nobis certior factus eris, quando sis ad nos rediturus, eaque fide et industria, qua hactenus usus es in rebus nostris agendis tibi creditis, agas et diligenter observes, ne qua procella consurgens sive a collaterali caesareo consilio et executoribus testamenti illustrissimae olim dominae matris nostrae, sive a quocumque alio, novos motus insperatos et noxios excitare possit.
Sumptum vero tibi suppeditandum provideri faciemus, ne inopia premente dignitati nostrae aliqua in re deesse videri possis, quem in defectu a nummulariis de more accipies, donec quod mittendum est, afferatur. In reliquis, quae accidere possunt, sic te geres eaque dexteritate uteris, ut res ipsas nostras fideliter et diligenter curans gratiam nostram promerearis, quae tibi non deerit pro ratione et modo obsequiorum tuorum.
Datae Cracoviae, die XIII-a mensis Martii [anno] Domini M-o D-o [XX]V-to, reg[ni] [n]ostri anno XIX-o.
Sigismundus rex subscripsit
Bona regina subscripsit