Letter #2279
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-03-04
received Schmolainen (Smolajny), 1540-03-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Varmiensi episcopo, domino observatissimo
Reverendissime Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Fui cum domino Plotowscki apud patrem commissarium, litteras illi Reverendissimae Dominationis Vestrae reddidimus, quibus lectis graviter de illa questus est, quod fratres eius Vartembergenses de criminibus quibusdam apud serenissimos principes insimulaverit, quae ad totius ordinis infamiam pertinent. Negabat id factum oportuisse a Reverendissima Dominatione Vestra, sed si quid esset a fratribus istis peccatum, ad se nomina eorum deferri debuisse. Se iurisdictionem in illos habere neque episcoporum quemquam, praeter sanctissimum dominum nostrum.
Cui ego respondi: si aequum hoc visum est Reverendissimam Dominationem Vestram apud serenissimos principes accusari, non esse quod iniquum videatur apud eos, coram quibus facta est, accusationem dilui neque minus licere Reverendissimae Dominationi Vestrae in sui excusationem fratrum crimina apud serenissimos principes proferre, quam licuit aliis apud eosdem Vestram Reverendissimam Dominationem insimulare. Quae si apud archiepiscopum suum traducta fuisset, apud illum se purgasset, sed quando ita visum est religiosis viris, ut Vestram Reverendissimam Dominationem apud saeculares principes in nescio quam suspicionem vocarent, fuisse id maxime consentaneum, ut apud eosdem Reverendissima Dominatio Vestra se innocentem, fratres nocentes ostenderet.
Tum ille: dissimilem esse causa[m], aiebat, fratres enim esse magnis probris affectos, Vestrae Reverendissimae Dominationis famam a nemine esse sugillatam.
At ego: Christiani hominis officium esse, dixi, omnia probra ferre potius quam unum hoc, si quis haereseos arguatur. Deferre autem episcopum, quod e monasterio fratres exturbet, quod eos absque causa persequatur et iniuriis afficiat, quid aliud esse, quam in suspicionem haereseos Luteranae eum adducere velle. Minime i[d] ferendum fuisse Reverendissimae Dominationi Vestrae neque aequum fuisse, ut res tanta silentio dissimularetur.
Coepit ille mox esse mitior: se semper de Reverendissima Dominatione Vestra praeclare existimasse, cum pietatem, tum doctrinam eius praedicare solitum esse. Verum hoc sibi doluisse, quod in eos sibi iurisdictionem Reverendissima Dominatio Vestra usurparet, qui exempti essent. Atque una exemptionis privilegium produxit seque exemplum e[ius] Reverendissimae Dominationi Vestrae misisse dixit.
Cumque una h[ora] prope esset inter nos altercatum, tandem [se] rescripturum per dominum Plotowski recepit atque omnia clare Reverendissimae Dominationi Vestrae perscripturu[m]. Ita ab eo discessi, ut multo esse placatior videretur.
De Alexandro quoque dominus Plotowski summam hic adhibet diligentiam. Exspectamus nuntium Reverendissimae Dominationis Vestrae, quem hoc ipso tempore venisse mihi renuntiatum est. Visum est reverendissimo domino Chelmensi eum citare ad proscribendum sive banniendum, sed dies, quo se sistat, celerior constitui non potest, quam in proxime futuris comitiis. Causa quoque non alia adscribi poterit, quam quod uxorem habet, nam de cortisanis statutum negat reverendissimus dominus Chelmensis ad Prussiae terras extendi. Visum erat reverendissimae dominationis eius, ut cras citatio mitteretur per cubicularium hunc regium. Sed quando terminus est ita longus, non video, cur festinandum sit. Matura deliberatione opus est. Utar hac in re peritorum consilio. Ceterum, quod postulat Reverendissima Dominatio Vestra, ut nulla citatione praemissa proscribatur, id fieri vix posse videtur. Neque enim fas est indicta causa quemquam condemnare: res magni periculi pessimique exempli futura esset. Possent hac ratione etiam innocentum fortunae in discrimen vocari. Scribit autem serenissima maiestas regia ad suum in urbem oratorem, dominum episcopum Camenecense[m], ut supplicationem signari obtineat, in qu[a] non viciniori, sed nominatim Vladisla[viensi] episcopo causa committatur. Missumque e[st] ei supplicationis exemplum. Quicquid effici a nobis hic praeterea poterit, nihil intentatum relinquemus. Agunt[ur] omnia a domino Plotowski summa fide e[t] diligentia, quae in me quoque desiderar[i] non patiar.
Deum precor, ut Reverendissimam Dominationem Vestram diu servet incolumem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, quarto Nonas Ma[rtii] 1540.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis et Cracoviensis