Letter #2274
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-01-16
received Schmolainen (Smolajny), 1540-03-14 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni episcopo Varmiensi, domino colendissimo
Reverendissime Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendationem.
Ante dies quindecim aut paulo amplius rediit ex urbe famulus reverendissimi domini Chelmensis, qui mihi litteras has ad Reverendissimam Dominationem Vestram ad sororis eius filio dedit. Interea temporis nullus erat, quod quidem ego scirem, qui istuc proficisceretur stain⌈[r]r stain⌉. Nunc facultatem istam nactus praetermittere nolui.
Hinc nihil est, quod scribi magnopere oporteat, nisi quod s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia, Deo sit gratia, multo iam est confirmatior. Cras, Christo bene iuvante, in templo eam visuri sumus, ubi nuntius apostolicus Hieronimus Rorarius ensem et pileum offert serenissimo regi iuveni. Comitia solito more aguntur. Iampridem coepta sunt, sed ita, ut non modo exitus, sed ne initium quidem adhuc appareat. Senatus est satis frequens, perpauci ex consiliariis absunt. Deus fortunet ac laetam huic fabulae catastrophen imponat. Qui et Vestram Reverendissimam Dominationem diu servet incolumem ac felicem. Cuius me gratiae commendo.
Cracovia, decimo septimo Calendas Februarii 1540.
Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis