Letter #2267
Jakub BUCZACKI to Ioannes DANTISCUSon the way to [Cracow], 1540-01-09
received 1540-01-17 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino Ιohanni Dei gratia Episcopo Varmiensi, domino suo et amico singularissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, amice singularissime ac frater colendissime.
Salutem suique commendationem.
Debueram misisse illum Zbęnk, servitorem Reverendissimae Paternitatis, ad invisendam Illam, sed quia tradebat viro sororem, distuli, ut ex Cracovia aliquid Reverendissimae Paternitati Vestrae reminiscerem.
Interea Reverendissimam Paternitatem Vestram rogo, dignetur per aliquem mihi scribere Cracoviam, quanti pretii essent frumenta in Gedano. Spero enim habere me lasthos ad minus trecentos, pro quibus est hic actio mecum, nam exhibentur mihi 15 floreni pro unoquoque lastho. Vestra Reverendissima Paternitas faciet mihi, amico ac seruo suo, rem gratissimam et officium amici, quo alligabit in omnia officia benevolentissimi.
Suas tandem salutes et fortunas, quas illi Dominus tribuat pro desiderio suo felices et longevas, scribere non pigeat valetque omni felici <ta> te felicius.
Ex itinere, die nona Ianuarii anno Christi 1540.
Vestrae Paternitatis Reverendissime in totis totus Iacobus Dei gratia episcopus Plocensis sua manu