Letter #2263
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1540-01-05
received 1540-01-17 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia Warmiensi episcopo, domino observatissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.
Annum hunc ineuntem Reverendissimae Dominationi Vestrae faustum et felicem precor atque una illi officiosissimam servitutem meam defero.
Etsi nihil erat, quod magnopere scriberem, tamen hunc Reverendissimae Dominationis Vestrae servitorem vacuum litteris ad illam meis redire nolui.
Nihil est apud nos rerum novarum. Nunc dies agitur quintus decimus, cum in consuetum morbum suum incidit s(erenissima) or s(acra)⌈s(erenissima)s(erenissima) or s(acra)⌉ maiestas regia, quae iam, Deo sit gratia, meliuscule valet. Nondum ad comitia quisquam senatorum venit, sed perendie affuturi dicuntur plerique. Faxit Deus, ut consilia, quae habebuntur, salubria sint regno.
Missi sunt legati tres: dominus palatinus Cracoviensis in Hungariam, dominus episcopus Camienecensis ad regem Romanorum et ad pontificem, dominus Thomas Soboczki, s(erenissimae) or s(acrae)⌈s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae)⌉ maiestatis regiae pocillator, ad caesarem Turcarum ad nuptias filiae illius honestandas. Cum eo profectus est dominus Martinus Nypczicz. Sunt hic praeterea Tartarorum legati, et quidem duplices. Utrique operam suam pollicentur, utrique donativum petunt. Quod si consecuti sint, BCz 1618, p. 350 se imperata facturos, si minus, pro amicis hostes futuros denuntiant. Gastoldus in hidden by binding⌈[n]n hidden by binding⌉ Lituania mortuus est. Plura non sunt, quae scribenda succurrant.
Commendo me hidden by binding⌈[e]e hidden by binding⌉ gratiae Reverendissimae Dominationi Vestrae. Deum precor, ut longo tempore vivat incolumis.
Cracovia, Nonis Ianuariis 1540.
Postscript:
Misi Reverendissimae Dominationi Vestrae libellum quendam, qui opera reverendissimi domini Chelmensis in lucem hidden by binding⌈[m]m hidden by binding⌉ exiit. An redditus sit, compertum non habeo. Deo sit gratia, mihi, quod quidem ego sciam, nemo facessit adhuc de cantoria negotium. Sed si quid erit hidden by binding⌈[rit]rit hidden by binding⌉, quaeso, ut mihi patrocinium ne desit Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor deditissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis