Non potui committere, Praesul Reverendissime, quin data hac tanta opportunitate nuntii aliquid de meo ac nostratium statu ad Reverendissimam Dominationem Tuam transcriberem, cui spero non ingratum fore aut saltem non molestum inter arduas occupationes aliquid etiam nostrarum nugarum admittere. Sane mihi longe omnium gratissimum hac tam longa temporis et locorum intercapedine fuit audire certi aliquid de Reverendissima Dominatione Vestra, quam multi etiam praeclari viri iique Reverendissimae Dominationi Vestrae non solum noti sed et familiarissimi, iam dudum e vivis excessisse contenderunt, adeo ut et me fere in eandem opinionem pertraxerint. Sed suspicionem hanc et metum discussit dominus ⌊Iacobus a Barthen⌋, Reverendissimae Dominationis Vestrae (ut audio) amicus, qui nos non parum exhilaravit. Quantum vero ad statum rerum mearum attinet, ego arte medica victum quaerito, artes vero mathematicas non nihil sepono, ita urgente rerum nostrarum condicione, quae quaestuosam magis requirunt quam iucundam artem.
cf. Vulg. Ps (G) 127.3-4 ⌊⌊Uxor mea⌋ sicut vitis abundans in lateribus domus meae et filii sicut novellae olivarum in circuitu mensae. Ecce sic benedicetur homo, qui timet dominum!cf. Vulg. Ps (G) 127.3-4 ⌋
⌊Filius⌋ tamen t(antu)m unicus superstes est, alter in divorum numerum relatus, tertium vel filiam exspecto in mensem, Deo iuvante. Utinam Reverendissimam Dominationem Vestram possem ad suscipiendam prolem orare! Sperarem impetraturum id me (quae eius est humanitas) non difficulter. Reliqua nostri status utcumque habent.
Novarum rerum hic magna satis copia. Exspectamus in dies adventum ⌊caesaris⌋, quem iam in ⌊Gallia⌋ esse non est dubium. Excipietur cum triumpho ⌊Parhisiis⌋ decima quinta huius mensis (tantum confidit ⌊Gallo⌋), inde recta ad nos migraturus. ⌊Gandavum⌋ maximos excitavit tumultus adversus aulam reginae. Exactiones solvere noluit, sed milites exhibere, magistratum omnem mutavit, vectigalia renuit; nunc tamen usque ad ⌊caesaris⌋ adventum pacata sunt omnia. Traiecti ⌊Mosae⌋ praetor et consul una nocte per tumultum miserrime occisi sunt, cadavera in platea relicta plus 24 horis. Causam non caperet epistola, nec tempus admittit, adeo mihi ex insperato haec oblata est scribendi occasio. ⌊Rex Angliae⌋ duxit in uxorem ⌊filiam ⌊ducis Cliviae⌋⌋; ⌊Gheldriam⌋ adhuc obtinet ⌊dux Cliviae iunior⌋, nam ⌊senior⌋ obiit, quemadmodum et dux Gheldriae, dominus de Nassaw, ⌊cardinalis Erardus dominus de Buren⌋ ac plures alii. Item ⌊Barlandus⌋ noster et ⌊Goclenius⌋, Lovaniensis Academiae duo lumina. Professor Latinus nunc est ⌊Petrus quidam Nanius⌋, non vulgariter eruditus, verum non aeque facundus.
His paucis Reverendissimam Dominationem Vestram Deo Optimo Maximo commendo, qui eam quam diutissime sospitem servet.