Letter #224
Ioannes DANTISCUS to Krzysztof SZYDŁOWIECKIValladolid, 1524-11-12
Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Magnifico Domino et domino [Chri]stofero de Schidlowiecz Palatino et Capitaneo Generali Cracoviensi [etc.] Regni Poloniae Cancellario, domino meo gratiosissimo.
Magnifice et Gratiosissime Domine. Humillimam servitiorum commendationem.
Cum certo sciam ea in notitiam Magnificentiae Vestrae ventura, quae ad longum serenissimae regiae maiestati descripsi, nolui prolixis meis litteris Magnificentiae Vestrae esse morosior, sed illa in compendium conferre, in quibus gratia et adminiculo Magnificentiae Vestrae plurimum egeo. Cum adhuc totus essem caesarianus, nulla mihi cum domino Antonio Rincone potuit esse consuetudo, qua de re cum nuper in curia christianissimi regis Franciae cum ipso domino Antonio multa sum locutus, obtinui ab eo, ne hanc meam inofficiositatem, si dici potest, aegre ferret. Rogavitque me cum aliquando ad Magnificentiam Vestram scriberem, illi eum summopere commendarem. Unde postquam hac in aula mihi est immorandum et salvus conductus, quem a rege christianissimo habui, evanuit, alius mihi pro reditu erit impetrandus, pro quo a maiestate regia ad illum regem litteras petii et a Magnificentia Vestra alias ad dominum Antonium peto, quibus ille facilius operam suam apud maiestatem christianissimam impenderet, ut liber mihi transitus per Galliam in reditu daretur. Dominus Antonius de mea erga illum excusatione fuit contentus, quae haec fuit. Eo tempore cum esset apud nos, mihi fuit incognitum, quid nomine regis sui apud serenissimum regem nostrum tractaret, cum autem postea mihi res haec in notitiam venisset, praesertim de ista coniunctione et affinitate utrimque composita, non potui nisi illi favere, cui serenissimus dominus meus bene vellet, quo fieret, si prius illi fortassis fuissem adversus, nunc velim deinceps illi semper esse addictus. Collaudavit hanc purgationem meam et se posthac ea de re numquam mecum expostulaturum promisit. Quomodo a christianissimo Galliarum rege fuerim exceptus et quam humaniter ab illius maiestate in Lugduno habitus aliquando coram referam. Interea me Dominationi Vestrae Magnificae, ut domino meo gratiosissimo commendo et rogo rebus et fortunis meis post tam longam et duram servitutem, ubi occasio se offeret, coram serenissima maiestate regia favere velit.
Datae ex Valle Oleti, villa Castiliae, XII Novembris anno Domini 1524.
Magnificentiae Vestrae deditissimus servus Ioannes Dantiscus.