» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2235

Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1539-10-11
            received 1539-10-21

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, autograph, BCz, 1618, p. 395-398 (345-348)

Prints:
1HE 1 No. 59, p. 83-84 (in extenso; Latin register)

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz 1618, p. 348

Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino colendissimo

BCz 1618, p. 345

Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine observatissime.

Officiosissimam servitutis meae commendationem.

Quae cupit cognoscere Reverendissima Dominatio Vestra de invisa manu, ita se rem habere sciat, quod eius opera nemo utitur. Qua de re saepe mihi queritur, quin etiam expostulavit, quod ego conscius essem eius rei, quod Reverendissima Dominatio Vestra egerit cum reverendissimo domino Chelmensi, ut eius opera ne uteretur. Esse enim hoc illam gloriatam inter pocula, quod effecerit, ut eum aversaretur paper damaged[r]r paper damaged reverendissimus dominus Chelmensis. Cum ipso etiam domino Chelmensi hac ipsa de re expostulavit. Sed uterque negavimus nos scire quicquam paper damaged[am]am paper damaged. Responsum autem hoc tulit non esse necessariam hoc tempore operam suam. Scripsit mihi reverendissimus dominus Chelmensis(!) sibi constare, quod Alexander regressum habeat. Suadetque, ut intercessoribus utar potius, quam litis aleam experiar. Mihi adhuc, quod quidem sciam, per neminem est lis intentata. Quin etiam ex urbe dominus Czarnckowski bonam spem ostendit, modo intrusum nullum habeam, quem quidem non habere videor. Sed et Alexander, cum esset accepta possessio meo nomine, de regressu non docuit, ita ut ego prorsus existimem non plus BCz 1618, p. 346 illum iuris habere in cantoria, quam habuit in canonicatu. Illud quoque me solatur, quod omnia eius sacerdotia sunt hidden by binding[t]t hidden by binding impetrata. Fortasse desinet aliis negotium exhibere, cum se de suis fortunis viderit periclitari. Antiquior ei futura est sui defendendi quam alterius impugnandi ratio hidden by binding[io]io hidden by binding.

S(erenissima) or S(acra)S(erenissima)S(erenissima) or S(acra) maiestas regia ante dies plus minus sedecim inciderat in morbum colicum, quo levata gravem est passa catharri hidden by binding[ri]ri hidden by binding discensum. Visa est habere podagram, chiragram et holag<r>am. Nullam enim partem corporis absque ingenti dolore movere potuit, sed instar statuae iacebat hidden by binding[at]at hidden by binding immobilis. Octavus dies agitur, cum coepit valere rectius, pedum tamen officio nondum fungitur. Deus servet nobis s(erenissimam) or s(acram)s(erenissimam)s(erenissimam) or s(acram) maiestatem eius diu firmam et incolumem. Dubium est etiamnum, ubi futura sint comitia. Piiotrkoviae edicta sunt, sed hoc agitur, ut huc transferantur. Sed s(erenissima) or s(acra)s(erenissima)s(erenissima) or s(acra) maiestas regia omnino decrevit Piiotrkoviam proficisci.

Rerum novarum nihil est. De Castello hidden by binding[o]o hidden by binding Novo magna vi recuperato per Turcas hidden by binding[s]s hidden by binding fortasse scripsi Reverendissimae Dominationi Vestrae. Ceciderunt ibi septem millia Hispanorum tantum. BCz 1618, p. 347 Dominus Ioachimus marchio scripsit s(erenissimae) or s(acrae)s(erenissimae)s(erenissimae) or s(acrae) maiestati regiae se statuisse Calendis Novembribus Christianam quandam reformationem facere caeremoniarum et religionem commutare. Quoniam vero coniunx eius uterum ferens in magno maerore est, petiit mitti a maiestate regia, qui eam solaretur persuaderetque, ut ne tantopere abhorreret ab hac Christiana reformatione. S(erenissima) or S(acra)S(erenissima)S(erenissima) or S(acra) maiestas regia et filiam hortata est, ut in antiqua fide et religione permaneret, et ipsum diligenter obtestata, ut ne ab ecclesiae unitate descisceret. Vereor, ut profici aliquid possit.

Commendo me gratiae, favori et protectioni Reverendissimae Dominationi Vestrae. Deum precor, ut eam quam diutissime servet incolumem.

Cracovia, 5 Idus Octobris anno 1539.

Reverendissimae Dominationis Vestrae servitor addictissimus Stanislaus Hosius cantor et canonicus Varmiensis

Postscript:

Mitto Reverendissimae Dominationi Vestrae nepotis litteras et alteras domini Czarnckowski et Cromeri binas. Scribit mihi dominus praepositus optasse se allodium pro me. Num consecutus sit, nescio, sed quaeso Reverendissimam Dominationem Vestram, ut favor illius hac in parte mihi non desit. Nam et Reverendissimae Dominationis Vestrae, et venerabilis capituli hic servitor sum et esse volo.