Letter #2225
Łukasz GÓRKA to Ioannes DANTISCUSPoznań (Posen), 1539-09-15
received [1539]-10-03 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine amice et frater in Christo carissime.
Diligentissima commendatione sui praemissa.
Cum adolescens iste, qui meas praesentes litteras Reverendissimae Dominationi Vestrae est oblaturus, se esse Reverendissimae Dominationis Vestrae nepotem exposuisset, ut eo commodius ad Reverendissimam Dominationem Vestram istuc perveniret, pro ea, quae mihi cum Reverendissima Dominatione Vestra intercedit, animi coniunctione, perlibenter illi equo et viatico providi atque tametsi nihil occurreret, quod Reverendissimae Dominationi Vestrae scribendum magnopere putarem, nolui tamen ipsum meis litteris vacuum dimittere, quibus si non aliud scriberem, saltem felicem incolumitatem Reverendissimae Dominationis Vestrae vehementer atque adeo ex animo precarer etiam atque etiam rogando, ut me solita sua benevolentia complecti non intermittat.
Commendo me eidem, quam felicissime valere opto.
Datae
Reverendissimae Dominationis Vestrae totus