Letter #2218
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS & Tiedemann GIESECracow (Kraków), 1539-08-20
received 1539-12-11 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendis in Christo Patribus, dominis Ioanni Warmiensi et Tidemmanno Culmensi episcopis, sincere nobis dilectis
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverendi in Christo Patres, sincere nobis dilecti.
Quae scribunt Paternitates Vestrae de Hyeronimo Zelislawski, ea iam antea ex litteris Gedanensium subditorum nostrorum cognoveramus. Quorum iustis precibus adducti mandavimus Hyeronimo, ut se coram certis consiliariis sisteret causam dicturus, quamobrem inimicitias Gedanensibus indixerit neque eas persecuturus, sed iudicio potius rem transacturus. Quod si diem sibi dictum non obiisset, tum vero mandata una dedimus ad omnes terrarum nostrarum Prussiae praefectos sive capitaneos, ut eum prehenderent neque secus quam in hostem regni nostri animadverterent.
De iniuriis, quae factae sunt reverendissimo in Christo patri Culmensi episcopo, mandavimus, ut ei satisfiat neve hoc genus quaerimoniae deinceps ad aures nostras perveniant.
Bene valeant Paternitates Vestrae.
Datae Cracoviae, XX-a Augusti anno Domini M-oD-oXXXIX, regni nostri anno XXXIII.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium