Letter #2214
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-08-17
received [1539]-08-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum honorande. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
Postridie, quam accepi litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae, hoc est die VIII Augusti, abiit nuntius meus Cracoviam. Cui mandavi, ut rediens, iter capiat recta ad Dominationem Vestram Reverendissimam et ad me datas litteras omnes ei offerat, quas ut resignare legereque possit, facio potestatem, rogans, ut pro expeditae rei qualitate consulere mihi dignetur, qua ratione pergendum mihi sit in coepto negotio.
Apud illustrissimum dominum Prussiae ducem quoniam varia de republica incidet tractatio, Reverendissima Dominatio Vestra huius quoque casus mei, rogo, faciat mentionem. Quandoquidem non parum referet ad publicam tranquillitatem huiusmodi cohibitam esse incursionum licentiam, de quo etiam per nuntios eius illustritatis, si qui ad conventum nostrum mittentur, admoneri dominos consiliarios fortasse ad rem pertinebit. Erit ad id occasio ex his, quae in ipsius quoque finibus interdum eveniunt.
Ad ea negotia, quae eius illustrissima dominatio nuper ad nos retulit, in proximo conventu pro rei dignitate pertractanda, dubito an polliceri ei aliquid firmum Reverendissima Dominatio Vestra possit in hoc metu pestilentiae, in quo omnia, ut timeo, properanter et tumultuarie agentur. Reverendissima Dominatio Vestra ita haec moderari dignabitur apud dominum ducem, ne quid nobis re frustrata improperari possit. Cupio, ut hic congressus vester felix sit et reipublicae fructuosus utque peroptime valeat Reverendissima Dominatio Vestra, cui me commendo.
Lubaviae, die XVII Augusti, anno etc. XXXIX.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis