Letter #2212
Hieronymus AURIMONTANUS (GÜRTLER von Wildenberg) to Ioannes DANTISCUSThorn (Toruń), 1539-08-17
received [1539]-07(!)-26 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Principi et Domino, domino Ioanni, Varmiensis ecclesiae praesuli, domino meo gratiosissimo
Salutem plurimam dico.
Monuit me iocosis litteris Tua Reverendissima Paternitas, Amplitudinem Tuam certiorem redderem de statu meo, viduus sim, nec ne. Viduus sum et vitam vivo tametsi non miseram (quae homini Christiano contingere non potest), attamen insuavem et minime gratam inter octo liberos, quos mihi Dominus custodiat. Quando pestilentia urbs haec aliquantulum affligitur, nescio, si opus fuerit, quo divertam. Ablata est mihi ab oculis, non corde, coniunx, pia illa philosophia, domitrix et moderatrix affectuum, quam propter egregias eius virtutes non solum amam, sed etiam plurimum dilexi, quae obambulabat curiosa et sedula mater familias. Scio quid amisi, novi quid habui, quid habiturus sum nescio. Sed satis illa et plus quam satis, quia cruciant, absumunt vires, exedunt praecordia. Nam rerum irrevocabilium summa medela solet esse oblivio.
Nescio itaque, an altera mihi subducenda sit, cum non habeam sublevantem me a curis domesticis. Consilio mihi opus esse scio, quod a solo Deo mihi expectandum venit atque a bonis hominibus. Habeo itaque Tuae Reverendissimae Paternitati gratiam, quod multa loci intercapedine absens, corde tamen adhuc praesens sum, quod ego meis officiis, si umquam sors ita feret, libenter promerebor.
Valeat bene Reverendissima Paternitas Tua et me tibi commendatum habeat.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Turni, 17 superinscribed in place of crossed-out 15⌈151717 superinscribed in place of crossed-out 15⌉ Augusti, anno 1539.
Tuae Reverendissimae Paternitatis cliens Hieronymus Aurimontanus, artium et medicinae doctor