Letter #2210
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSAllenstein (Olsztyn), 1539-08-12
received [1539]-08-13 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Etsi vires ex aegri <tu> dine nuper passa, quae per dies XIIII me lecto detinuit, nondum recuperavi, tamen curabo, ut desiderio Reverendissimae Paternitatis Vestrae satisfiat ac ad eandem volente Domino ad feriam VI ante Bartholomei me conferam servitorem me exhibens, quocumque Reverendissima Paternitas Vestra iverit, etiam si eundum esset usque ad ipsos Indos.
Ex quo autem, Reverendissime Domine, hic mei iuris officium gerens publicum non sum, rogo quam humillime, Reverendissima Paternitas Vestra dignetur venerabili capitulo significare me ad hanc profectionem a Reverendissima Paternitate Vestra vocatum esse, ut ansa calumniae nasutis nonnullis adimatur, qui dicturi essent, forsan me ingerere huiusmodi profectioni et pleraque alia.
Me gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae quam humillime commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Datae Allenstein, die 12 Augusti 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achacius de Trencka