Letter #2207
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-08-04
received [1539]-08-05 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine frater et maior plurimum observande. Salutem et obsequiorum meorum commendationem.
Retulit mihi reversus Roghius consilia Vestrae Reverendissimae Dominationis, quibus me modis omnibus accommodabo gratiasque ago pro fraterno praestito officio. Famulum eum, quem ablegaturus sum Cracoviam, non remitto nunc ad Reverendissimam Dominationem Vestram, arbitratus dispendio itineris id me facturum, praesertim cum recta ad reverendissimum dominum Coyaviensem Vladislaviam illi capiendum sit iter, tum etiam si per Masoviam sit proficiscendum, multorum milliarium compendio hinc recta Soldaviam quam Heilsbergo iter sit habiturus.
Per alium igitur mitto litteras pro gentilibus nostris ad maiestatem regiam a me subscriptas. Quae si Reverendissimae Dominationi Vestrae non satisfaciunt (ut sum in hoc artificio non admodum exercitatus), poterit eas suo iure refectas subscriptasque huc remittere, addito ex suis quopiam, qui a me quoque subscriptas sigillet. Sin vero ferendam putaverit conceptam formam, has a se quoque subscriptas et signatas ad me remittat.
Interim parabo omnia, ut mox hoc reverso, desinatum mittam nuntium meum Cracoviam salutatis per iter reverendissimis dominis Coyaviensi episcopo et archiepiscopo. Exspectabam consilium Reverendissimae Dominationis Vestrae, num munera a me mittenda sint sponsis, cum ad nuptias non irem, huius oblitam fortasse Reverendissimam Dominationem Vestram. Oro per hunc nuntium mihi sententiam suam scribere dignetur.
Quam cupio optime valere.
Datae Lubaviae, die IIII Augusti 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus frater Tidemannus episcopus Culmensis