Letter #2202
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-07-26
received [1539]-07-31 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande. Salutem et studiosam mei commendationem.
Ego apud illustrissimum dominum ducem, quod ad institutas nuptias venturus non sum, usus sum excusatione reliquiarum aegritudinis meae, quae me in schola medicorum etiamnum retineant praecipientium mihi, ut apertam auram vitem, quantum possibile est. Reverendissima Dominatio Vestra, quid praetexti afferre possit, non assequor, nec facile est divinare ignoranti, quae ad hanc rem pertinent. Habet Reverendissima Dominatio Vestra apparatum satis honestum ad hanc profectionem. Refert fortasse etiam non parum, ut semel conveniat, vicinum cupidum congressus mutui, praesertim cum ea res nuper fefellit exspectationem eius in baptismo, nescio ubi celebrato, quod ut audio, male habuit eum. Ideo nisi aliud sit, quod dehortetur, ausim suadere, ne detrectet Reverendissima Dominatio Vestra hanc profectionem, habitura illic, ut conicio, ex nostris multos comites et assistentes. Id tamen relinquo meliori iudicio Reverendissimae Dominationis Vestrae, quae si aversabitur hanc provinciam, rogo, consulat, an saltem nuntii mittendi a nobis sint aut munera, quod etiam profecta Reverendissima Dominatione Vestra fortasse me decebit. In quo cupio doceri a Reverendissima Dominatione Vestra, quae rogo boni consulat hanc meam brevem festinantis scriptionem.
Et optime felicissimeque valeat.
Lubaviae, die 26 Iulii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimus Tidemannus episcopus Culmensis
Postscript:
Reverendissime Domine.
Posset fortasse non inepte Reverendissima Dominatio Vestra hoc praetextu uti, quod cum fere in convicinio saeviat pestis, ut etiam a servitoribus suis ultro citroque obversantibus ipsa temperare cogatur, non velle hominibus delicatioribus horroris occasionem praestare iudicantibus non esse hoc tempore tutum multorum congressum.