Letter #2186
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-07-08
received [1539]-07-09 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum observande.
Salutem et obsequendi studium meique commendationem.
Premente me iniuriarum mearum cura, cum animum meum plurimum levarit consolatio Reverendissimae Dominationis Vestrae et fraterna exhibitio coniungendae operae in causae prosecutione, tutissime mihi videor conquieturus in amantissimis consiliis eius ac usurus auctoritate et auxiliis ipsius Reverendissimae Dominationis Vestrae.
Ad quam propterea mitto dominum Baldassarem, cancellarium meum, qui eidem Reverendissimae Dominationi Vestrae omnia exponet, quae ex mea mente et e desideriis meis sunt, tum in hac iniuriarum mearum, tum in aliis quibusdam causis. Cui in omnibus ad praesens fidem adhibere dignetur. Potuisset ab omnibus his curis et aerumnis liberum me reddere Bartolomeus praefectus meus Fredecensis, si deposita socordia alacriter sinceriterque mihi servire voluisset. Erat illi, mature admonito, prompta facultas et occasio retrahendi praedatores illos cum omni praeda ab itinere, praesertim noctem unam in propinquo agentes, antequam Dreuanciam transmisissent. Sed ita nobis ecclesiasticis serviunt saeculares, ut mallent perditos, quam servatos.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam dominus Deus servet in longa tempora felicem et prosperitate fruentem.
Datae Lubaviae, die VIII Iulii etc. XXXIX.
Eiusdem Reverendissime Dominationis Vestrae addictissimus Tidemannus episcopus Culmensis