Letter #2185
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), [1539-07-07]
received [1539]-07-15 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo
Reverendissime Domine, domine observatissime.
Litteras Reverendissimae Dominationis Vestrae ad me scriptas dedi legendas domino vicecancallario. Ad quarum {finem} cum pervenisset atque ab eo doceri postulassem, quid de eo scribi iuberet, cuius invisam manum se agnovisse scribit Reverendissima Dominatio Vestra, respondit se eo minime uti, sed cum ingerat sese, non posse se, quin aliquando utatur. „Verum, inquit, cum contemni se viderit, desinet etiam intrudere sese. Quandoquidem, inquit paper damaged⌈[t]t paper damaged⌉, iam longo tempore apud me non fuit, quod videt suam operam parvi fieri”. Hoc ab illo responsum tuli et revera non est a me visus post synodum, nisi nudius tertius et hodie, neque ulla in re reverendus dominus vicecancellarius opera eius est usus.
Commendo me iterum atque iterum gratiae Vestrae Reverendissimae Dominationis.
Hosius