Letter #2182
Johann HANNAU Jr to Ioannes DANTISCUS[Cracow (Kraków)], 1539-07-07
received [1539]-07-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni, Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et patrono colendissimo
Reverendissime Praesul et observandissime avuncule, post servitutis et officiorum meorum in gratiam Reverendissimae Celsitudinis Tuae humilem commendationem.
Quandoquidem a Reverendissima Celsitudine Tua missus sum Cracoviam ad ampliorem ingenii cultum capiendum, enitar sedulo et dabo omnem operam, ut in bonis artibus, quam maxima possim, incrementa sumam, eo enim in loco sum, ubi commode operam litteris dare possum, et dominus doctor Hosius dixit eum locum sibi plurimum placere propter aliquot, qui illic instituuntur magnorum virorum liberos. Nactus quoque sum praeceptorem ex animi mei sententia, hominem non modo doctum, verum etiam probum, ego etiam me ita geram erga eundem, ne in re quapiam merito culpandus sim. Hospitam etiam habeo bonam, quae Reverendissimam Celsitudinem Tuam probe se noscere dicit, Margaretam nomine. Ea omnia, quae potest, mihi praestat adeo, ut nihil quod equidem sciam in ulla re mihi decedit, idque lubentissime in gratiam Reverendissimae Celsitudinis Tuae se facere et facturam pollicetur.
Hoc unum a Reverendissima Celsitudine Tua magnopere peto et contendo, ut eadem Augustinum consobrinum meum huc transmittere velit, ut una mecum incumberet bonis litteris, nam spero ei non parum fructus allaturum.
Quod vero Reverendissima Celsitudo Tua huc me misit ad perdiscendas bonas litteras, adeo mihi gratum est, ut pares gratias agere vix possum, referre nequaquam. Ego etiam, quae meae partes sunt, ut nepotem obsequentem decet, omnia studiose diligenterque curabo et cum mihi eos duos fines studiorum propositos videam, ut ex litteris et probitatem morumque integritatem, et eruditionem capiam, omnia mea studia eo dirigam, ut virtute praeditus et eruditus redeam. Efficereque conabor, ne eorum sumptuum, quos Reverendissima Celsitudo Tua studiorum meorum causa facit, umquam poeniteat.
Commendo me in gratiam Reverendissimae Celsitudinis Tuae, quam ut Dominus Deus quam diuitissime nobis servet incolumem, precari non desinam.
Data 7 Iulii, anno Domini 1539.
Celsitudinis Tuae Reverendissimae deditissimus Ioannes Hannaw