Letter #2180
Tiedemann GIESE to Ioannes DANTISCUSLöbau (Lubawa), 1539-07-07
received [1539]-07-08 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, fratri et maiori plurimum observando
Reverendissime in Christo Pater et Domine, frater et maior plurimum honorande. Salutem et benemerendi studium.
Ago Reverendissime Dominationi Vestrae gratias pro communicatis mihi his, quae ex aula accepit. Quod obtenduntur nobis in senatum tales, puto nobis ipsis esse imputandum, quos conveniret futuris eiusmodi casibus diligentius prospicere, de quo alias conferre licebit.
Quod Reverendissima Dominatio Vestra monet de doctore Nicolao, id conficiam sinceriter, verum plus meo iudicio referet ad permovendum illum, si intelligat me a Vestra Reverendissima Dominatione submonitum id facere, quo videat bono sinceroque animo consuli famae rebusque ipsius ac illorum respuat commercia, qui forte secus persuaserunt.
Remitto litteras, scripsique iam vicinis dominis consiliaris, ut Reverendissima Dominatio Vestra voluit, cras missurus sum ad Reverendissimam Dominationem Vestram cancellarium meum, per quem cetera significabo, ideo nunc sum brevior.
Commendo me Reverendissimae Dominationi Vestrae, quam ut Deus longum in aevum servet opto.
Datae Lubaviae, die VII Iulii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae studiosissimus Tidemannus episcopus Culmensis