Letter #2176
Iustus Lodvicus DECIUS (DECJUSZ, DIETZ) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-07-06
received [1539]-07-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino suo gratioso ac plurimum colendo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac plurimum colende.
Solita servitiorum commendatione praemissa.
Cum huc venisset, qui hasce Reverendissimae Dominationi Vestrae reddet, mihique gratiam et benevolentiam Reverendissimae Dominationis Vestrae dixisset, excusavit quidem, quod mihi non scripserit, sed pro bombasio mihi egit gratias. Illud culpa vacat, mihi Reverendissimae Dominationis Vestrae repositam esse spero etc. Etiam si non scripserit, melius interim bonum collocans otium hoc, sed mirum mihi videbatur, qui prorsus tunc nihil miserim Reverendissimae Dominationi Vestrae. Cognovi belli hominis diligentia, qui auram et non animum mutavit, expedit quidem mihi parce laudasse eum, qui toties promitten(s) or promitten(do)⌈promitten(s)promitten(s) or promitten(do)⌉ me fallit. Rogo Reverendissima Dominatio Vestra lanam illam in Montem Regium illustrissimae principi in Prussia duci perferendam ordinet. Ego praesentibus scribo erroris culpam deprecans.
Reverendissimam Dominationem Vestram felicissime valere opto.
Dat(ae) or Dat(um)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um)⌉ Cracoviae, die 6 Iulii 1539.
Reverendissimae D(ominationis) or D(ominationi)⌈D(ominationis)D(ominationis) or D(ominationi)⌉ Vestrae deditissimus servitor Iostus Ludovicus Decius scripsit