Letter #2164
Jan Benedyktowicz SOLFA to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-06-14
received [1539]-08-15 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino et patri clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiosissime et colende.
Salutem et rerum omnium exsuperantiam cupio Reverendissimae Dominationi Vestrae.
Princeps noster senior ab arthetico suo dolore, gratia Dei et beneficio medicinarum, sanatus est et laetos agit dies, quoniam orator regius rediit ex Constantinopoli, ubi rem admodum stupendam se vidisse narrat, ducentos Theucros combustos et quinquaginta numero sacerdotes Mameticos potiores et selectiores equis per plateas discerptos ob hoc, quod fidem Christi catholicam non solum ore, sed et corde, et factis confessi sunt. Extulerunt miri{i}s praeconiis et operae pretium fore, ut in eandem caulam et ovile omnes tandem vertantur. Praeterea multi alii super Benedictam Trinitatem confitentes, illic metu poenarum deterriti fuerunt. Ita enim Deus in occulto videns, non solum occulte, sed aperte quosdam coronat, cum miseretur, utens ad salutem animarum variis hominum et exemplorum factis. Ipse enim novit uti malis ad bona procedenda. Thartari etiam Precopenses coguntur stare in suis finibus mandatumque est, res per Kyerdey Thurcum, qui eo profectus est nomine Thurci, ut dominia regis nostri ne utiquam incur<r>ere praesumant.
Vehementer, Reverendissime Domine, libellum de secta Mametica sermone latino, quem scio, Hispano sermone in manibus Reverendissimae Paternitatis Vestrae, quem nullus in hoc regno tam affabre et exacte transferre posset, sicut episcopus Varmiensis pro honore suae ecclesiae.
Valeat faustiter et suos canonicos diligat, praesertim plebanum Bochnensem solito prosequatur amore.
Datae Cracoviae, XIIII Iunii, anno Domini 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae Iohannes Benedictus regius doctor canonicus Varmiensis