Letter #2149
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-05-08
received [1539]-05-25 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Post plenam officii servitiorumque meorum commendationem.
Inviso praesentem Reverendissimae Dominationis Vestrae valetudinem non minore officio atque apprecatione, ut in ea summa cum optatissimae cuiusque fortunae felicitate coniuncta, quam maxime longaevam quamque fortunatissimam semper tueatur Dominus.
Accepi Reverendissimae Dominationis Vestrae cf.
Iam quid hic rebus in novis habeamus, ne id quod non ...rem officium, est hoc haud dubie omnium primum sac[ra]tissimi
De Tartaris [Tau]ricis certa fama fuit eorum incredibilem vim supera[re]
De monarchis Christianis varius rumor est. Alii caesaris I[ta]liam adventum, sicuti constitutum fuit, in exspectando esse di[cunt], alii diversum dicunt. Sunt qui illum affirment omnem vim be[lli] auctore rege Galliae in proximum annum distulisse, quo t... bello rex cum omnibus suis viribus ipse etiam insuper solus adversum Thurcam adesse velit. Neque desunt etiam qui [dicunt] eundem hunc regem inter caesarem et Thurcam foedera molir[i]. Venetos vero omnino iam cum illo foedus denuo iniisse, quod si ita est, ingenti momento communes Christianorum vires acciderentur.
Principes certe Germaniae, qui Francfordiam ad Moenum convenerant, mansisse etiam illic a mercatoribus dicuntur, qui inde ex proximis nundinis huc redierunt, maxima tamen propter rerum inopiam dimissa nonnulla ac plane tenui comitatuum parte apud se relicta unum hoc a caesare nuntium exspectantes, quo illius a maiestate petierunt, ut qui suae totiusque istius sibi adhaerentis sectae censerentur omnes ab omni vi ac iure iniuriaque omnium potentatuum ex hinc usque vel ad generale concilium celebrandum vel certe ad biennium tuti sarcti omnino sint, quod si impetrent polliceri se caesareae maiestati proximum in annum adversus Thurcam et operas, et vires suas communes plane egregias.
Cum iis me meaque servitia Reverendissimae Dominationi Vestrae diligenter commendo atque offero semper fore prona ac praesentia ad omnem eius voluntatem et iussum atque ad demerendam istam eius gratiam, quam quia maximi facio, ut in me propensam gerat conservetque, oro. Opto Reverendissimam Dominationem Vestram omni bona fortuna affluentem salvam atque incolumem valere.
Datum
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae paratissumus servitor