Letter #2147
Bona Sforza to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-05-03
received [1539]-05-25 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
[R]everendissimo in Christo Patri, [Io]anni episcopo Warmiensi sincere nobis dilecto
Bona Dei gratia regina Poloniae, magna dux Lituaniae, Russiae, Prussiae Masouiaeque etc. domina
Reverendissime in Christo pater sincere nobis dilecte.
Habuimus litteras Strenuitatis Tuae, ex quibus hoc libenter cognovimus, quod Strenuitas Tua vigore nominationis nostrae Georgio(!) Konopaczski nominato nostro providerit iam de canonicatu et preaebenda in ecclesia sua Warmiensi. De illo autem Allexandro Sculteti canonico male ferimus, quod auserit obtrudere huic nominationi nostrae illum alienigenam et exoticum hominem, qui turbare aut irretire deberet nominatum nostrum, adolescentem patricium et de nobis bene meritum, non ignoramusque, quanta est istic eius Sculteti conserva[t]io, qui omnibus bonis turbas facessit et homo a professione sua alienus coniugatusque sit, quod quidem a Strenuitate Tua ferre et praetermitti miramur. Aliunde enim Lutherianismum prohibemus et quod in oculis publicum est, ferimus. Officii Strenuitatis Tuae fuisse existimamus una et capituli sui huiusmodi hominem corrigere et procul cum scorto suo ab ecclesia Dei abigere.
Nos equidem iuri nostro et in tuendo nominato suo non d[e]erimus et non patiemur alienigeno illi nobis illis derogationibus illudere, in qua re summo pontifici et aliis scripsimus, ne quod nobis semel datum sit praeripiat Strenuitas Tua novis derogationibus.
Bene valeat Strenuitas Tua.
Datae Cracoviae, tertia Maii anno Domini MDXXXIX-o
Ad mandatum proprium serenissime reginalis maiestatis