Letter #214
Piotr TOMICKI to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1524-08-09
Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Nobili et egregio domino Ioanni Dantisco secretario et oratori regio, amico carissimo
Nobilis et egregie Domine, amice carissime.
Propter insperatam iniuriam regiae maiestati et serenissimae eius coniugi, dominae reginae in adempta possessione ducatus Barensis illatam, extrusus est hinc ad vos dominus doctor Bork, qui cum quibus mandatis ac instructionibus istuc missus sit, plene te informabit, declarabit etiam tibi, quanta caedes quantaque perturbatio sit hic in regno nostro facta. Duo enim potentissimi exercitus, alter Thurcorum, alter Thartarorum, terras nostras Russiae successive, unus post alium, ingressi, illas crudelissime ferro et igni vastarunt, ingentem hominum et pecorum praedam abegerunt. Tabescit animus audire miserorum hominum fletus, imprecationes, quarum plena sunt hic omnia, et certe prae dolore et animi angustia plura scribere de his non possum. Praedixerunt iam pridem astrologi et alii divinaculi hunc annum periculosissimum omnibus provinciis et regnis futurum, quos quamvis ridere plerumque soleamus, sumus tamen nunc magno nostro malo experti vaticinia et praedictiones illorum non omnino vanas et futiles esse.
Maiestas regia die crastina hinc egreditur Sandomiriam versus omnesque subditos ad arma secum vocat, mandans, ut ex qualibet civitate, oppido et villa decimus quisque homo robustior ad extinguendum commune incendium expediatur. Nuntiatur enim nobis pro certo, quod tertii hostes, et hi quidem numerosi, adventant ad funditus delenda et exurenda dominia nostra. Deus meliora prospiciat, in cuius manibus sunt omnes potestates et omnia regna.
Habeo tibi magnas gratias, quod mihi frequenter scribis, et ut idem perpetuo facias, hortor te et plurimum rogo. Cetera, quae hic aguntur, referet tibi dominus doctor Borgk. Bene vale mei memor.
Datae Cracoviae, die nona Augusti, anno Domini M-o D-o XXIIII-to.
Petrus Cracoviensis et Posnaniensis episcopus et vicecancellarius subscripsit