Letter #2133
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-04-13
received [1539]-04-26 Manuscript sources:
Auxiliary sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Cum et regno et terris nostris Prussiae maiora nunc quam umquam antea pericula impendeant propter eum vicinum, quem nacti sumus, toti Christiano orbi formidolosum, visum est nobis vel maxime nunc opus esse, ut prudenti consilio et regni, et terrarum nostrarum Prussiae tantae necessitati succurratur, cum nihil huic regno nostro separatim a terris istis accidere possit. Quare Paternitatem Tuam hortamur, ut ad comitia, quae de more Mariemburgi haberi solita sunt, ad diem divo Stanislao sacrum mature se conferet atque ibi pro fide atque officio suo de propulsandis communibus viribus communibus periculis deliberationem cum aliis suscipiat deque iis rebus omnibus diligenter consulat, quae per nuntium nostrum propositum fuerint, factura pro fide sua proque gratia nostra.
Dat(um) or Dat(ae)⌈Dat(um)Dat(um) or Dat(ae)⌉ Cracoviae, XIII Aprilis anno Domini M-o D-o XXXIX-o, regni nostri anno XXXIII-o.
Ad mandatum regiae maiestatis proprium