Letter #2113
Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-03-18
received [1539]-03-28 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto
Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lituaniae, Russiae, Prussiae, Masoviae etc. dominus et heres
Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.
Si quid aut Paternitati Vestrae, aut hominibus illius benigne per nos factum est, id lubenti atque alacri animo factum est. Quod quidem illi quo gratius esse intelligimus, hoc magis gaudemus, quod benignitatem nostram, quamlibet ea exilis fuerit, apud gratum et memorem collocaverimus, qualem quidem Paternitatem Vestram semper esse erga nos cognovimus. Quo minus etiam dubitamus quin pro suo erga nos perpetuo studio et observantia omnia factura sit, ita ut fecit adhuc semper, quae ad bene de nobis merendum pertinere putaverit, cumulatiorem sibi ea re gratiam nostram conciliatura.
Bene valeat Paternitas Vestra.