Letter #2112
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-03-17
received [1539]-03-19 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine mi colendissime.
Fidissimorum obsequiorum meorum praemissa diligenti commendatione.
Redditae mihi sunt litterae Reverendissimae Paternitatis Vestrae 17 die Martii cum litteris alligatis venerabili capitulo et fasciculo litterarum pro venerabili domino Fabiano Voyanowski canonico, quas per primum occurrentem transmittere curabo, nam feria quinta elapsa discessit et iterum brevi ad ecclesiam rediturus. Nova quae accepi ex Cracovia sunt de antiqua data, spero tamen in dies recentiora ea, quae fuerint, cum omni diligentia perstringam certamque reddam de omnibus Reverendissimam Paternitatem Vestram.
Quam Christus dominus velit diu felicem et incolumem conservare Dominum Deum oro.
Datum Warmiae, 17 Martii anno Domini 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae addictissimus servitor Paulus Plothowski praepositus et canonicus Warmiensis
Postscript No. 1:
Mitto etiam litteras Reverendissimae Paternitati Vestrae, venerabilis capituli responsum ad litteras eiusdem.
Postscript No. 2:
Reverendissime Domine.
Quod tangit mulierculas duas, illae adhuc manent nobiscum, verum quidem quod dicunt se velle abire, una Marienburgum, alia Gdanum. Una quidem domini Alexandri sabbato elapso accepto unico puero abivit secundas censuras diruendo. Quam credo iterum redituram, si nondum rediit. Dominus Alexander ivit ad reverendissimum dominum Culmensem. Quid vult, nescio et credo, quod et Reverendissimam Paternitatem Vestram avisabit recto itinere ex Lubavia.
Postscript No. 3:
Nova iam aliquoties scripta
Thurcus trecentum milium aureorum tributum a Hungaris proximo mense Maio sibi solvendum, deinceps vero in annos singulos per centum milia aureorum pendendum, itaque circumspiciunt miseri, quid facto sit utilius, si videlicet hanc tantam summam cum summa ignominia sua iniquissimo hosti pendere vel in certamen pro libertate cum eo descendere. Miserunt petitum suppetias ad Christianos principes, a quibus, si destituentur, actum erit de regno illo in Europa nobilissimo, quo si potietur Turcus, nullo negotio occupabit Poloniam, Germaniam aliaque reliqua regna Christiana. Quod Deus procul avertat.