Letter #2105
Stanisław HOZJUSZ (HOSIUS) to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-03-12
received [1539]-04-06 Manuscript sources:
Prints:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Varmiensi, domino observatissimo
Reverendissime Domine, domine observatissime.
Officiosissimam servitutis meae commendatione<m>.
In magnis meis scribendi occupationibus, non potui, quin aliquid tamen ad Reverendissimam Dominationem Vestram litterarum darem, utcumque nihil ab ea vicissim ad nos afferatur. Annuntio illi rem gratam, ut opinor, et iucundam: dominus decanus noster Cracoviensis, quem habet Vestra Reverendissima Dominatio sui studiosissimum, factus est regni vicecancellarius. Cetera non satis ad nos laeta afferuntur. Sumus in magno metu a caesare Turcarum, quem omnino in Valachiam venturum aiunt atque ita in faucibus regni futurum. Deus omnipotens consilia illius evertat atque eum a nobis quam longissime avertat. Tart<ar>orum copiae ingentes esse feruntur, qui in procinctu iam sunt, etsi nuper fusi sunt quingenti. Decreta est contributio decem et octo grossorum, litterae praeterea restium iam scribuntur, quin et maioribus adhuc viribus hostibus resistetur, si necessitas postularit. Deus protector noster sit. Quaeso, ut me Reverendissima Dominatio Vestra faciat certiorem, quo in statu sint res meae. Cuius me gratiae commendo. Deum precor, ut illam quam diutissime servet incolumem.
Cracovia, quarto Idus Martii 1539.
Reverendissimae dominationis Vestrae servitor addictissimus Hosius canonicus Varmiensis