Letter #2103
Paweł PŁOTOWSKI to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-03-11
received [1539]-03-13 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino et benefactori modis omnibus colendissimo
Reverendissime in Christo pater et domine, domine modis omnibus colendissime, post constantissimam obsequiorum meorum commendationem.
Undecima die Martii data est possessio per venerabile capitulum accedente consensu Reverendissimae Paternitatis Vestrae venerabilibus dominis Ioanni Timermann ad custodiam et Raphaeli Conopaczki ad praebendam et canonicatum. Venerabilis dominus Fabianus Voyanowski hesterno die venit Warmiam manetque in domo mea et 13 die eiusdem mensis iturus est Gedanum ad medicos.
Focariae forsan peiores factae irritatae. Utinam Reverendissima Dominatio Vestra incepisset a dominis, meo videre melius et consultius fuisset etc.
Rogo pro lacu velit non denegare, quem habuit venerabilis dominus Felix et si res exigua, tamen apud me magni habetur. Cum his iterum atque iterum commendo me gratiae Reverendissimae Paternitatis Vestrae optans eandem diu et felicissime vivere.
Datum Warmiae, 11 die Martii anno 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae perpetuus et obsequentissimus servitor Paulus Plothowski praepositus et canonicus Warmiensis