Letter #2079
Seweryn BONER to Ioannes DANTISCUSCracow (Kraków), 1539-02-27
received [1539]-03-21 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Iohanni Dei gratia episcopo Varmiensi etc., domino suo colendissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Salutem et deditiss<imam> servitiorum meorum commendationem.
Reverendissimus dominus archiepiscopus Lundensis, sacrae caesareae et catholicae maiestatis apud serenissimum Romanorum etc. regem orator, cum eis, quas ad me scripsit, quas heri accepi, eas quoque mihi misit litteras ad Reverendissimam Dominationem Vestram scriptas, petens, ut a me Reverendissimae Dominationi Vestrae transmitterentur. Quod equidem onus libenter suscepi, sed cum circumspicerem neque aliam mittendi viam potiorem in praesens reperirem, domino Iosto Ludovico eas dedi petiique ab eo, ut primo quoque tempore Reverendissimae Dominationi Vestrae mitteret. Quod ille non minus celeriter atque diligenter se facturum esse mihi recepit neque ego quin ita sit facturus diffido.
In rebus novis nihil sane est, quod hinc Reverendissimae Dominationi Vestrae scriberem, neque ignorare Reverendissimam Dominationem Vestram puto exitum huius nostri conventus, quem pro vetere more eo deduximus, ut a singulis etc. laneis id pendere{a}tur, unde huius anni defensio praestabitur.
Quid alibi terrarum agatur, non putavi mihi scribendum esse q(ui)cq(uam), posteaquam a domino reverendissimo Lundensi acceperit Reverendissima Dominatio Vestra litteras, ex quibus omnia ista plenius ac melius.
Commendo me Reverendissimae Dominationis Vestrae gratiae meaque servitia eidem offero citra ullam studii exceptionem, quod certe illi in omni obsequii genere impigre praestabo semper. Interim opto Reverendissimam Dominationem Vestram sospitem et fortunatam diu valere.
Datum Craccoviae, a die 27 Februarii anno 1539.
Reverendissimae Dominationis Vestrae addictissimus s(ervitor) Severinus Bonar c(astellanus) B(iecensis) manu propria subscripsit