Letter #2077
Ermland (Warmia) Chapter to Ioannes DANTISCUSFrauenburg (Frombork), 1539-02-25
received [1539]-[02]-27 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino nostro colendissimo et gratioso
Reverentiae et observantiae debitae exhibitione praemissa.
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine colendissime.
Quia post obitum venerabilis fratris nostri quondam Hinrici Snellenberg, cuius corpus nunc ecclesiasticae traditum fuit sepulturae, cogitandum nobis est una cum Reverendissima Dominatione Vestra, ut de ipsius canonicatu et praebendae mense hoc ordinario vacantibus idoneae personae per electionem provideatur. Rogamus igitur, Reverendissima Dominatio Vestra nobis mentem suam de die maturius statuendae et faciendae electionis idque per votum suum significare dignetur, interim nos devote Reverendissimae Dominationi Vestrae commendantes.
Ex Frawenburg, XXV Februarii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Dominationis Vestrae obsequentissimum capitulum Warmiense