Letter #2058
Achatius TRENCK to Ioannes DANTISCUSMehlsack (Pieniężno), 1539-06-22
received [1539]-06-23 Manuscript sources:
|
Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus
Reverendissimo in Christo Patri et Domino, domino Ioanni Dei gratia episcopo Warmiensi, domino suo gratioso ac clementissimo
Reverendissime in Christo Pater et Domine, domine gratiose ac clementissime.
Post humillimam servitiorum meorum exhibitionem.
Negotium, quod venerabili capitulo cum Georgio Sack fuit, compositum est. Hoc unum tantum obtinuit, rogantibus dominis compositoribus, ut mansos illos IIII, quos irrequisito dominio emerat, retinere sibi possit. Ego, volente Domino, institui post dies VIII vel circiter Reverendissimam Paternitatem Vestram adire, ut [...] iis on the margin⌈[...] hidden by binding⌈[...][...] hidden by binding⌉ iis[...] iis on the margin⌉ et aliis, quae sunt prae manibus, Reverendissimam Paternitatem Vestram certiorem coram reddam.
Venerabilis dominus custos nescio post quam acceptam purgationem biduo lecto decubuit, nunc tamen benignitate Domini aliquantulum melius se habet.
Rogo quam humillime, Reverendissima Paternitas Vestra non aegre ferat, quod non recto ex Frawenburck Heilsbergum iverim, nam celebrabitur cras in Allenstein iudicium terrestre, a quo abesse administratori non licet.
Me Reverendissimae Paternitatis Vestrae gratiae quam humillime commendo. Quam Deus Omnipotens nobis diu felicem ac incolumem conservare dignetur.
Dat(ae) or Dat(un)⌈Dat(ae)Dat(ae) or Dat(un)⌉ Melsac, die 22 Iunii 1539.
Eiusdem Reverendissimae Paternitatis Vestrae deditissimus servitor Achatius de Trencka