» CORPUS of Ioannes Dantiscus' Texts & Correspondence
Copyright © Laboratory for Source Editing and Digital Humanities AL UW

All Rights Reserved. No part of this publication may be reproduced or transmitted in any form or by any means, electronic or mechanical, including photocopy, recording or any other information storage and retrieval system, without prior permission in writing from the publisher.

Letter #2043

Sigismund I Jagiellon to Ioannes DANTISCUS
Cracow (Kraków), 1539-01-11
            received [1539]-01-26

Manuscript sources:
1fair copy in Latin, in secretary's hand, author's signature, BCz, 1596, p. 317-318

 

Text & apparatus & commentaryPlain textText & commentaryText & apparatus

 

BCz, 1596, p. 318

Reverendo in Christo Patri, domino Ioanni episcopo Varmiensi, sincere nobis dilecto

BCz, 1596, p. 317

Sigismundus Dei gratia rex Poloniae, magnus dux Lithuaniae, Russiae totiusque Prussiae Masoviaeque dominus et heres

Reverende in Christo Pater, sincere nobis dilecte.

Quam a nobis dari pecuniam petiit Paternitas Vestra ad sarcienda ea incommoda et detrimenta, quae sunt quibusdam oppidis illius bello Pruthenico illata, etsi non optimi exempli rem esse videbamus periculumque subesse, ne similiter alii quoque concedi sibi rogarent, habentes tamen meritorum multorum erga nos Paternitatis Vestrae rationem, fecimus non inviti, ut eam pecuniam illi pro reficiendis oppidis donaremus. Itaque trecentas istas marcas facile patimur, ut apud se retineat atque in eum de quo scribit, usum convertat.

Dat(ae) or Dat(um)Dat(ae)Dat(ae) or Dat(um) Cracoviae, die XI Ianuarii anno Domini MDXXXIX-o, regni vero nostri anno XXXII-o.

Sigismundus rex subscripsit

Ad mandatum s(acrae) or s(erenissimae)s(acrae)s(acrae) or s(erenissimae) maiestatis regiae proprium